BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Thunnus

Pliny's Natural History: Book 9

xvii - 44 Praecipua magnitudine thynni. invenimus talenta XV pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut minores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat.

45 silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. praecipue in Moeno Germaniae amne protelis boum et in Danuvio marris extrahitur, porculo marino simillimus. et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci.

46 in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem XVI cubitorum. in eodem esse Statius Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.

xviii - 47 Thynni mares sub ventre non habent pinnam. intrant e magno mari Pontum verno tempore gregatim, nec alibi fetificant. cordyla appellatur partus, qui fetas redeuntes in mare autumno comitatur; limosae vero aut e luto pelamydes incipiunt vocari et, cum annuum excessere tempus, thynni.

48 hi membratim caesi cervice et abdomine commendantur atque clidio, recenti dumtaxat et tum quoque gravi ructu. cetera parte plenis pulpamentis sale adservantur. melandrya vocantur quercus assulis similia. vilissima ex his quae caudae proxima, quia pingui carent, probatissima quae faucibus. at in alio pisce circa caudam exercitatissima. pelamydes in apolectos particulatimque consectae in genera cybiorum dispertiuntur.

xix - 49 Piscium genus omne praecipua celeritate adolescit, maxime in Ponto. causa multitudo amnium dulces inferentium aquas. amiam vocant cuius incrementum singulis diebus intellegitur. cum thynnis haec et pelamydes in Pontum ad dulciora pabula intrant gregatim suis quaeque ducibus, et primi omnium scombri, quibus est in aqua sulpureus color, extra qui ceteris. Hispaniae cetarias hi replent, thynnis non commeantibus.

xx - 50 Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter vitulos et parvos delphinos. thynnis dextera ripa intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo Thracii Bospori, quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis freti angustiis saxum miri candoris, a vado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem in latere Asiae. huius aspectu repente territi semper adversum Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine.

51 itaque omnis captura Byzantii est, magna Calchedonis penuria, M passibus medii interfluentis euripi. opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e Ponto, nec nisi intrantes portum Byzantium capiuntur. bruma non vagantur; ubicumque deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. iidem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. quidam eos, qui hoc thynnis faciant, pompilos vocant.

52 multi in Propontide aestivant, Pontum non intrant; item soleae, cum rhombi intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreaea abundent. omnia autem hibernant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant trichiae — Graecis enim plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diversi appellavere tractus —,

53 sed hi soli in Histrum [mare] subeunt et ex eo subterraneis eius venis in Hadriaticum mare defluunt, itaque et illic descendentes nec umquam subeuntes e mari visuntur. Thynnorum captura est a vergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. vita longissima iis bienni.


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.