image: vultur
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda



Animal Index: About the Zoo - Legenda - Sources Used - Bestiaria Latina blog

Vultur

Legenda:

Proverbia:

Sources:

vii - 19 Vulturum praevalent nigri. nidos nemo attigit; ideo et fuere qui putarent illos ex adverso orbe advolare. falso: nidificant in excelsissimis rupibus; fetus quidem saepe cernuntur, fere bini. Umbricius, haruspicum in nostro aevo peritissimus, parere tradit ova XIII, uno ex his reliqua ova nidumque lustrare, mox abicere. triduo autem ante advolare eos, ubi cadavera futura sunt.

XXXII. DE VULTURE
Phisiologus dixit de vulture quoniam in excelsis et in altis invenietur locis; et dormit in excelsis petris et in pinnis templorum. Si autem pregnans fiat, vadit in Indiam, et accipit eutocium lapidem: lapis autem est sicut nix similis magnitudine; si autem volueris eum agitare, vel aius capis interius eius movetur, sicut tintinabulum, cum motus fuerit. Si, autem, conprehenderit partus vulturem ut pariat, sedit super lapidem hunc eutocium (qui dicitur), et parit sine dolore.
Et tu, homo, si pregnans anima tua fuerit facta, et alis meroribus adversarii diabuli, accipe intellegibilem lapidem interiorem eutocium. Exterior autem eius est theothocos; Maria autem habuit interius spiritalem lapidem salvatorem nostrum: Lapidem enim quam reprobaverunt aedificantes, hic factus est in capud anguli, et: Percisus est lapis de monte sine manibus natus, et involutus propter veteres errores nostros in spem bonam. Sed et crucifixus est propter redemptionem peccatorum nostrorum: tunc emundatur ab anima tua moechie, fornicationes, ebrietates, et cetera, et tunc celesti sermonem cyroforis; hoc est quod dixit Esaias: A timore tuo, domine, concepimus, et peperimus spiritum salutis tue quam fecisti super terram. Etenim veterem testamentum habuit in ministerio salvatorem; absconsus est enim salvator pseudo Hebreis, nobis ergo apparuit. Bene ergo de vulture et lapide dictum est.
In quod lapide David occidit Golia; in duobus lapidibus sustinentes Aaron, et hur manus Moysi, et fugaret Amalech. Vultur non unam habitationem neque cubilem habet; et nos veterem idolatriam (hoc est idolorum culturam et multorum deorum sequebamur) cubile non habentes, fidem in ecclesia unde et celestis paterna gratia apparuit; et tunc salvati sumus per Christum Ihesum.

[12.7.12] Vultur a volatu tardo nominata putatur: magnitudine quippe corporis praepetes volatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare; natosque earum paene usque ad centum annos procedere. Vultures autem, sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt; altius quippe volantes multa, quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt.

Vultur a uolatu tardu nominata putatur, magnitudine quippe corporis prepetes uolatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri et sine copula concipere et generare, natosque earum pene usque ad centum annos procedere. Vultres autem sicut et aquile etiam ultra maria cadauera sentiunt, altius quippe uolantes, multaque montium obscuritate celantur, exalto illae conspiciunt. Recte ergo mediator dei et hominum redemptor noster uulturis appellatione signatur, qui manens in altitudine diuinitatis suae, quasi a quodam uolatu sublimae cadauer mortalitatis nostrae conspexit in infimis, et sese de caelestibus ad ima submisit. Fieri quippe propter nos homo dignatus est, et dum mortuum anima petiit, mortem apud nos, qui apud se erat inmortalis inuenit. Sed huius uulturus oculus fuit ipsa intentio nostrae resurrectionis, quia ipse ad triduum mortuus ab aeterna nos morte liberauit. Ille ergo per fidus Iudaeorum populus mortem uidit; sed quod morte sua mortem nostram destrueret minime attendit. Semitam igitur ignorauit auis nec intuitus est oculus uulturis quia et si uidit eum quem in morte tenuit, uidere noluit quanta uitae nostrae gloria decius morte sequeretur. Vnde ad crudelitatem quoque persecutionis exarsit uerba uitae percipere renuit praedicatores regni caeloram prohibendo. saeuiendo feriendo repulit. Vultur peccator praedam de aliena morte rapiens ut in Leuitico: Vulturem et similem eius ne comedas. [...] Vultur rixis et bellis gaudet propter cadauera preliorum in tantum ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum qui contemplationi dat operam.

Imagines:

image: vultur

Vulture  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Vulture  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Vulture  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.