BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda



Animal Index: About the Zoo - Legenda - Sources Used - Bestiaria Latina blog

Vulpes

Legenda:

Proverbia:

Sources:

102 auguria quidem artem fecere apud Romanos et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter ea locis rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque transeunt. observatum eam aure ad glaciem adposita coniectare crassitudinem gelus.

XV. UULPIS
Uulpis est animal dolosum et nimis fraudulentum et argumentosum. Cum esurierit et non inuenerit quod manducet, requirit locum ubi est rubra terra, et uoluit se super eam, ita ut quasi cruenta appareat tota; et proicit se in terram, et uoluit se super eam tamquam mortua; et, attrahens intra se flatus suos, ita se inflat ut penitus non respiret. Aues uero uidentes eam sic inflatam et quasi cruentam iacentem, et linguam eius aperto ore foris eiectam, putant eam esse mortuam; et descendunt et sedent super eam: illa uero rapit eas et deuorat.
Uulpis igitur figuram habet diaboli: omnibus enim secundum carnem uiuentibus fingit se esse mortuum; cum intra guttur suum peccatores habeat, spiritalibus tamen et perfectis in fide, uere mortuus est et ad nihilum redactus est. Qui autem uolunt exercere opera eius, ipsi desiderant saginari carnibus eius (id est diaboli), quae sunt: Adulteria, fornicationes, idolatria, ueneficia, homicidia, furta, falsa testimonia, et caetera his similia; dicente apostolo: Scientes hoc quia, si secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu opera carnis mortificaueritis, uiuetis. Qui ergo carnaliter uiuunt, diabolicis operibus occupati, ab eo tenentur obnoxii, et, pares eius effecti, simul cum illo peribunt; dicente Dauid: Intrabunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. Denique et Herodes assimilatus est uulpi dolosae, dicente domino: Ite, dicite uulpi illi; et alibi scriba audiens a saluatore: Uulpes foueas habent . Et in Canticis Canticorum: Capite nobis uules pusillas, exterminantes uineas. Bene itaque Physiologus asseruit de uulpe.

XVIII. DE VULPE
Vulpis dolosum animal est omnimodo, et dolos parat. Si esurierit et non invenerit quod manducet, requirit ubi est scyssura terre et palearum, et proicit se supina, sursum respiciens, et adducit flatos suos infra se: exspanditur omnino. Et putant volatilia quoniam mortua est; descendunt super eam ut manducent eam, et rapit ea, et extenderat, et mala morte volatilia ipsa moriuntur.
Et diabulus omnino mortuus est, et actus operi eius: qui vult communicare carnium eius, morietur; etenim carnes eius sunt fornicationes, cupiditates, voluptates, adversantes seculi. Ex hoc et Herodes similatus est vulpi; et scriba, audiens autem salvatorem: Vulpes (inquid) foveas habent. Et in canticis canticorum: Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas. Et David in psalmo LXII: Partes vulpium erunt. Bene ergo Phisyologus dicit de vulpe.

[12.2.29] Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilis pedibus, et numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit, fraudulentum animal insidiisque decipiens. Nam dum nun habuerit escam, fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat.

Vulpis dicta quasi uolupis est enim uolubilibus pedibus et numquam rectis itineris sed tortuosis an fractibus currit. Fraudulentum animal insidiisque decipiens nam dum non habuerit escam fingit morte sicque descendentes quasi ad cadauer aues rapit et deuorat. Vulpis enim mistice diabolum dolosum uel hereticum callidum, siue peccatorem hominem significat, unde de Herode dominus ait in euangelio: Ite dicite uulpi illi. Et alibi: Vulpes inquit foueas habent et uolucres caeli nidos. In uulpibus hereticos et in uolucribus caeli malignos spiritus exprimens, qui in pectoribus humanis sibi latibula querunt, ubi suggestiones suas peruersas interserant. et uoluntates pessimas expleant. Item uulpes diabolus uel demones ut psalmis: Tradentur in manus gladii, partes uulpium erunt. Et in Hieremia: Propter montem Sion que disperiit, uulpes ambulauerit in eo. Vulpes heretici in Canticis canticorum: Capite nobis uulpes pusillas, exterminantes uineas, id est plebem fidelium, et in libro Iudicum de Samson dicitur: Apprehendit trecentas uulpes, et ligauit faculas in caudis eorum.

Imagines:

Fox  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fox  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Fox and the Grapes (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Fox and the Crow (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Fox and the Crane (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Fox and the Monkey (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Vulpes  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.