BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda



Animal Index: About the Zoo - Legenda - Sources Used - Bestiaria Latina blog

Vipera

Legenda:

Proverbia:

Sources:

lix - 139 Serpentium vipera sola terra dicitur condi, ceterae arborum aut saxorum cavis. et alias vel annua fame durant, algore modo dempto. omnia secessus tempore veneno orba dormiunt.

XII. DE VIPERA
Iohannes dicit ad Phariseos: Generatio viperarum. Phisiologus dicit de vipera quoniam faciem habet hominis masculus, femina autem mulieris usque ad umbilicum, ab umbilico autem usque ad caudam corcodrilli habet figuram; porro femina non habet secretum locum, id est menbrum pariendi sinum, sed ut foramen acus habet. Si autem masculus habeat cum femina, effundet semen in os femine, et si biberit semen eius, precidet femina necessaria masculi (hoc est virilia), et moritur masculus; cum autem creverint filii eius in utero matris sue, non habens illa sinum unde pariatur, tunc filii adaperiunt latus matris suae, et exeunt occidentes matrem.
Assimilavit ergo salvator noster Phariseos vipere: sicut hec generatio occidit patrem et matrem, sic et hic populus, qui sine deo est, patrem suum Ihesum Christum et matrem terrestrem Hierusalem. Et quomodo fugiunt ab ira ventura?: pater autem noster Ihesus Christus et mater ecclesia vivunt in eternum, ipsi autem in peccato viventes mortui sunt.

[12.4.10] Vipera dicta, quod vi pariat. Nam et cum venter eius ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam naturae solutionem conrosis eius lateribus vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi. [11] Fertur autem quod masculus ore inserto viperae semen expuat; illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore receptum praecidit. Ita fit ut parens uterque pereat; masculus, dum coit, dum parturit, femina. Ex vipera autem fiunt pastilli, qui THERIAKOI vocantur a Graecis.

Vipera dicta quod ui pariat. Nam et uenter eius cum ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam nature solutionem conrosis eius lateribus ui erumpunt cum matris interitu. Lucanus: Vipereo coeunt abrupto corpore nodi. Fertus aut quod masculus ore inserto uipere semen exspuat. Illa autem ex uoluptate libidinis in rabiem uersa caput maris ore ceptu precidit. Ita fit ut parens uterque pereat masculus dum coit dum parturit femina. Vipera significat malitiosos homines nec non hereticos qui uenena nequitiae intra se gerunt. Vnde Iohannes Baptista ad Iudaeos quia dum dolose ueniebant dixit: Progenies uiperarum quis demonstrauit uobis fugere ab ira uentura. Male ergo soboles malorum parentum actiones imitantes progenies uiperarum uocantur quia per hoc quod bonis inuident eos que persecuntur quod quibusdam male retribuunt quod lesiones proximis exquirunt, quoniam in his omnibus priorum suorum carnalium uias sequuntur, quasi uenenati filii de uenenatis parentibus nati sunt.

Imagines:

Vipera  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: phoenix

Viper  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Vipera  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.