![]() |
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
|
Fontes:
[12.5.1] Vermis est animal quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur; licet nonnumquam et de ovis nascuntur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum.
[12.5.19] Vermis non ut serpens apertis passibus vel squamarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubri, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur.
Vermis misticae aut Christus pro humilitate assumpti hominis intellegi potest, ut est illud in Psalmo: Ego sum uermis et non homo. Aut meror animi peccatoris in inferni poena constituti, de quo scriptum est: Vermis eorum non moritur, et ignis non extinguetur.
Imagines:
![]() |
Vermis
(National
Library of the Netherlands) [click on the thumbnail to browse the manuscript] |
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |