|
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
|
Proverbia:
Fontes:
[12.2.22] Vrsus fertur dictus quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quandam nasci quam mater lambendo in membra conponit. Vnde est illud: Sic format lingua fetum cum protulit ursa. Sed hoc inmaturitas partus facit: denique tricesimo die generat. Vnde evenit ut praecipitata fecunditas informes procreet. Vrsorum caput invalidum; vis maxima in brachiis et lumbis; unde interdum erecti insistunt.
Vrsus fertur dictus quod ore suos formet foetus, quasi orsus. Nam aiunt eos in formes generare partus, et carnem quandam nasci, quam mater lambendo in membra conponit. Vnde est illud: Sic format lingua fetum cum protulit ursa. Sed hoc inmaturitas partus facit. Denique tricesimo die generat unde uenit, ut precipitata fecunditas, in formis procreetur, ursorum caput inualidum, uis maxima in brachiis et lumbis. Vnde interdum erecti insistunt. Vrsus ergo aliquando iuxta allegoriam significat diabolum insidiatorem gregis dei. Aliquando autem duces saeuos, et crudeles. Vnde in libro Regum scriptum est, quod pueros qui Heliseum propheta irridebant, due ursi egressi de silua comederant, quod significat duos principes Romanorum, Vespasianum uidelicet et Titum egressos de saltu gentium deuorare Iudaicos pueros, qui irriserunt saluatorem nostrum in Caluariae loco crucifixum. Et ite ibi: Veniebat leo et ursus et tollebat arietem de grege.
Imagines:
![]() |
Ursus
(National
Library of the Netherlands) [click on the thumbnail to see a full-sized view] |
![]() |
Fable of the Bear and the Two Friends (Steinhowel's Aesop) [click on the thumbnail to see a full-sized view] |
![]() |
[click on the thumbnail to see a full-sized view] |
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |