BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda



Animal Index: About the Zoo - Legenda - Sources Used - Bestiaria Latina blog

Upupa, Epopa

Proverbia:

Sources:

xliv - 86 Alia ratio ficedulis, nam formam simul coloremque mutant. hoc nomen autumno habent, postea melancoryphi vocantur. sic et erithacus hieme, idem phoenicurus aestate. mutat et upupa, ut tradit Aeschylus poeta, obscena alias pastu avis, crista visenda plicatili, contrahens eam subrigensque per longitudinem capitis.

X. UPUPA
Dictum est in lege: Honora patrem tuum et matrem tuam; et iterum: Qui maledixerit patri et matri, morte moriatur. Physiologus dicit: est auis quae dicitur upupa; horum filii, cum uiderint parentes suos senuisse, et neque uolare posse, neque uidere, prae caligine oculorum, tunc filii eorum euellunt uetustissimas pennas parentum suorum, et diligunt oculos parentum suorum, et fouent eos sub alas suas; donec recrescant pennae eorum et reilluminentur oculi eorum, ita ut totum corpore renouari possint sicut antea, et uidere et uolare. Et postea gratias illi filliis suis agunt, qui tam pie exsequium sibi praebuerint; et dicunt illis filii sui: Ecce, parentes dulcissimi, sicut uos ab infantia educastis nos, et omnem laborem uestrum impendistis circa nos, eadem seruitia obsequiorum in senectute uestra dependimus uobis.
Si hoc aues irrationabiles inuicem sibi faciunt, quomodo homines, cum sint rationabiles, parentum suorum nutrimenta uicem reddere nolunt?

X. DE EPOPE
Dicit enim lex: Qui maledixerit patri aut matri, morte morietur. Et quomodo sunt patricide aut matricide? Est avis que dicitur epopus: si viderit suos parentes senuisse, et eorum oculos caliginasse, filii vellunt pinnas parentum, et elingunt oculos eorum, et calefaciunt parentes suos sub alis suis, et nutriunt parentes suos, vicem eis reddentes, et nutriunt sicut pullos suos, et novi fiunt parentes ipsorum; et quodam modo dicunt parentibus suis: sicut vos laborastis nutrientes nos, sic et nos similiter vobis facimus.
Et quomodo inrationabiles homines non amant parentes suos? Bene ergo Phisiologus arguit de epopo.

[12.7.66] Vpupam Graeci appellant eo quod stercora humana consideret, et foetenti pascatur fimo; avis spurcissima, cristis extantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Cuius sanguine quisquis se inunxerit, dormitum pergens daemones suffocantes se videbit.

Vppupa lugubre animal amansque luctum est. Seculi autem tristitia mortem operatur propter quod oportet eum qui diligit deum semper gaudere sine intermissione orare. In omnibus gratias agere quia gaudium fructus est spiritus. [...] Vppupam Greci appellant eo quod stercora humana consideant et foetenti pascatur fimo. Auis spurcissima cristis exstantibus galeatam semper in sepulchris et humano stercore commorans. Hae auis sceleratos et peccatores homines significant quae sordibus peccatorum immorare assiduae delectantur.

Imagines:

Upupa  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Upupa  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Upupa  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.