BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda



Animal Index: About the Zoo - Legenda - Sources Used - Bestiaria Latina blog

Unicornis, Monoceros, Rhinoceros

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xxix - 71 Isdem ludis et rhinoceros unius in nare cornus, qualis saepe, visus. alter hic genitus hostis elephanto cornu ad saxa limato praeparat se pugnae, in dimicatione alvum maxime petens, quam scit esse molliorem. longitudo ei par, crura multo breviora, color buxeus.

xxxi - 76 in India et boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin hinnulei pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum Liberi patris — (Orsaei Indi simias candentes toto corpore venantur) —, asperrimam autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum eminente. hanc feram vivam negant capi.

XVI. UNICORNIS
Est animal quod graece dicitur monosceros, latine uero unicornis. Physiologus dicit unicornem hanc habere naturam: pusillum animal est, simile haedo, acerrimum nimis, unam cornu habens in medio capite. Et nullus omnino uenator eum capere potest; sed hoc argumento eum capiunt: puellam uirginem ducunt in illum locum ubi moratur, et dimittunt eam in siluam solam; at ille uero, mox ut uiderit eam, salit in sinum uirginis, et complectitur eam, et sic comprehenditur, et exhibetur in palatio regis.
Sic et dominus noster Iesus Christus, spiritalis unicornis, descendens in uterum uirginis, per carnem ex ea sumptam, captus a Iudaeis, morte crucis damnatus est; de quo Dauid dicit: Et dilectus sicut filius unicornium; et rursum in alio psalmo ipse de se dicit: Et exaltabitur sicut unicorunis corunu meum. Et Zacharias dicit: Suscitauit eum cornu salutis in domo Dauid pueri sui. Et in Deuteronomio Moyses benedicens tribum Ioseph: Primitiuos tarui species eius, conua eius tamquam cornua unicornis.
Quod autem unum conru habet in capite significat hoc quod dicit saluator: Ego et pater unum sumus. Caput enim Christi, deus, secundum apostolum. Acerrimum uero quod dicit eum, id est quod neque principatus, neque potestates, non throni neque dominationes intelligere potuerunt, nec infernus tenere ualuit. Quod autem dicitur pusillum animal: propter incarnationis eius humilitatem; dicente ipso: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. In tantum autem acerrimus, ut nec ille subtilissimus diabolus intelligere aut inuestigare potuit, sed sola uoluntate patris descendit in uterum uirginis Mariae pro nostram salutem: Et uerbum caro factum est, et habitauit in nobis. Quod autem est similis haedo unicornis -- et saluator noster secundum apostolum: Factus est in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnauit peccatum in carne. Bene ero dictum est de unicorne.

XXXV. DE MONOCERATON
Moyses de monoceraton in Deuteronomio dixit, benedicens Ioseph: Primitivus tauri species eius, cornua unicornui cornua eius. Monoceras, hoc est unicornis, hanc naturam habet: pusillum animal est, hedo similis, acerrimum nimis, unum cornum habet in medio capite. Non potest ei venator appropiare, propter quod valde fortissimum est. Quomodo ergo eum venantur? virginem castam proiciunt ante eum; exilit in sinum virginis, et illa calefacit eum, et nutrit illud animal; et tollit in palatium regum.
Unum cornum autem habet, propter quod dixit salvator: Ego et pater unum sumus. Suscitavit enim nobis cornu salutis, in domo David pueri sui; veniens de caelo, venit in utero virginis Mariae: Dilectus sicut filius unicorniorum, sicut David in psalmo.

[12.2.12] Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephantis saepe certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. [13] Tantae autem esse fortitudinis ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella praeponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus velut inermis capitur.

Rinocerota Grece uocatus Latine interpretatur in nare cornu, idem et monoceron, id est unicornis eo quod unum cornu in medio fronte habeat pedum iiii ita accutum et ualidum ut quicquid inpecierit aut uentilet aut perforet. Nam et cum elefantis saepe certamen habet et in uentre uulneratum prosternit, tante autem foritudinis esse dicitur ut nulla uenantium uirtute capiatur. Sed sicut hi asserunt qui describendis naturis animalium laboriosa inuestigatione sudauerit uirgo ei puella proponitur que uenienti sinum aperit in quo ille omni ferocitate postposita caput deponit sique soporatus ab eis a quibus capi quaeritur repente uelut inermis inuenitur. Buxei quoque coloris esse describitur qui etiam cum elefantis quando certamen adgreditur. Eo cornu quod in nare singulariter gestat uentrem aduersantium ferire perhibet ut cum eaque molliora sunt uulnerat. In pugnantes se facile sternat. Potest ergo per hunc rinocerotam uel certe monocerotam scilicet unicorne ille populus intellegi qui dum de accepta lege non opera, sed solam inter cunctos homines elationem sumpsit quasi inter ceteras bestias cornu singulare gestauit. Vnde passionem suam dominus propheta canente pronuntians ait: Libera me de ore leonis, et a cornibus unicorniorum humilitatem meam. Tot quippe in illa gente unicornes uel certe rinocerotes exstiterunt, quod contra predicamenta ueritatis de legis operibus singulari et fatua elatione confisi sunt. [...] Rinoceron Christus dominus potest intellegi propter in uictam fortitudinem; ut in Deuteronomio: Cuius fortitudo similis est rinocerotis. Rinoceron ut supra diximus fortes quisque siue potestates seculi huius. In Iob: Numquid uolet rinocerus seruire tibi. Monoceron, hoc est unicornis Christus est, ut in Psalmo: Et dilectus sicut filius unicornuorum, id est singularis potentiae et unum sanctorum regnum. Vnicornis superbi uel unum habens testamentum, ut in Psalmo: Et a cornibus unicornuorum, humilitate meam.

Imagines:

Monocerus (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)
Unicornis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Monoceros  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Rhinoceros (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Monoceros  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Unicornis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.