BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Turtur

Proverbia:

Fontes:

72 verius turtur occultatur pinnasque amittit.

XXVIII. TURTUR
Est uolatile quod dicitur turtur; scriptum est de ea: Uox turturis audita est in terra. Physiologus de turture dicit ualde uirum suum diligere, et caste cum illo uiuere, et ipsi soli fidem seruare; ita ut si quando euenerit ut masculus eius aut ab accipitre aut ab aucupe capiatur, haec alteri masculo se non iungit, sed ipsum semper desiderat et ipsum per singula momenta sperat, et ipsius recordatione et desiderio usque ad mortem perseuerat.
Audite itaque, omnes animae fidelium quanta castitas in modica auicula inuenitur; quicumque tamen personam turturis in uultu animae portais, huius castitatem imitemini. Talis est enim sancta ecclesia, quae postquam uidit uirum suum crucifixum, et die tertia resurrexisse et in caelos ascendisse, alio uiro non coniungitur sed ipsum desiderat et ipsum sperat, et in illius amore et caritate usque ad mortem perseuerat; dicente domino nostro Iesu Christo: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Similiter etiam et propheta Dauid hortatur et dicit in psalmo: Uiriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine dominum.

XLI. DE TURTURE
Dixit Salomon: Vox turturis audita est in terra nostra. Turtur sedet i desertis, hos est in solitudinimbus secedens; non amat in medio multorum esse.
Et salvator noster demorabatur in monte Oliveti (dixit enim); assumens Ihesus Petrum, Iacobum, et Iohannem, ascendit in montem. Turtur secedere in silentio amat: sic et generosi christofori eligunt in secreto habitare; christofori dicuntur Christum induti, qui imitantur turturem dominum nostrum Christum.

[12.7.60] Turtur de voce vocatur; avis pudica, et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans. Tecta enim hominum et conversationem fugit, et commoratur in silvis. [Quae etiam hieme deplumata in truncis arborum concavis habitare perbibetur.] Cuius e contrario columba hospitia humana diligit; domorum blanda semper habitatrix.

Turtur de uoce uocatur auis pudica et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans, tecta enim hominum et conuersationem fugit. et comoratur in siluis, cuius e contrario columba hospitia humana diligit domorum blanda semper habitatrix. Turtur corpus Christi significat, quod ecclesia est propter gentium uarietatem de quo scriptum est: Quam pulchrae sunt genae tuae sicut turturis. Et in Psalmo: Turtur nidum ubi reponat pullos suos. [...] Rursum turtur spiritum sanctum aut uirum sanctum, aut intellegentiam spiritalem designat, ut est illud in Canticis canticorum: Vox turturis in terra nostra audita est. Sed tunc columba spiritus sanctus dicitur, quando scripturae sacrae manifesta dissertio est. Tunc uero turtur spiritus sanctus intellegitur, cum scripturae altis atque obscuris mysteriis eleuantur.

Imagines:

Turtur  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.