BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Tigris

Legenda:

Fontes:

66 Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi vacuum cubile reperit feta — maribus enim subolis non cura est —, fertur praeceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas saevit in litore.

[12.2.7] Tigris vocata propter volucrem fugam; ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis; ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hyrcania gignit.

Tigris uocata propter uolucrem fugam. Ita enim nominant Perse et Medi sagittam, est enim estia uariis distincta maculis. Virtute et uelocitate mirabilis, ex cuius nomine flumen Tigris apellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluuiorum has magis Ircania gignit. Tigris autem mistice significat astutiam diaboli, unde in Iob scriptum est: Tigris periit eo quod non haberet predam et catuli leonum dissipati sunt.

Imagines:

Tiger (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Tigris  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Tigris  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Tiger (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Tiger (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.