BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Talpa

Proverbia:

Fontes:

[12.3.5] Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter frugibus comedit; quam Graeci ASTHULAKA vocant.

Talpa dicta quod sit damnata cecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis semper terram fodit et humum egerit et radices subter frugibus comedit. Talpa ergo que cecitate perpetua damnata est aut idola significat caeca surda et muta aut eciam ipsos idolatros qui ignorantia et stulticia tenebris semper errant, de quibus in Esai scriptum est: Vt adoretis talpas et uespertiliones hoc est caeci cecos coluant de quibus alibi scriptura dicit: Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis. Aut etiam hereticos siue falsos Christianos per figuram demonstrat quoniam sicut talpa absque oculis semper terram fodit et humum egerit et radices sub frugibus comedit. Sic et ipsi uerae scientiae lumine priuati terrenis actibus incumbunt et desideriis carnis et inlecebris uoluptatum deseruiunt radicesque bonorum operum in quibuscumque possunt dente malitiae conrodere et subuertere conantur.

Imagines:

Talpa  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.