BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Simia

Legenda:

Proverbia:

Sources:

lxxx - 215 Simiarum quoque genera plura. hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces vis distinguere; lunam cavam triste esse quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceterae pavent quadripedes.
216 simiarum generi praecipua erga fetum adfectio. gestant catulos quae mansuefactae intra domos peperere, omnibus demonstrant tractarique gaudent, gratulationem intellegentibus similes, itaque magna ex parte conplectendo necant. efferatior cynocephalis natura sicut satyris. callitriches toto paene aspectu differunt; barba est in facie, cauda late fusa primori parte. hoc animal negatur vivere in alio quam Aethiopiae quo gignitur caelo.

XXI. ONAGER ET SIMIA
Est aliud animal quod dicitur onager. Physiologus dicit de onagro quia uicesimo quinto die mensis famenoth, qui est martius, duodecies in nocte rugit, similiter et in die; et ex hoc cognoscitur quia aequinoctium est diei uel noctis, et numerum horarum a rugitus onagri per singulas cognoscunt horas, semel rugientis.
Onager igitur figuram habet diaboli, quia cum scierit noctes et dies coaequare (hoc est cum uiderit diabolus populum qui ambulat in tenebris et umbra mortis modo conuerti ad dominum uiuum, et coaequari fidei patriarcharum et prophetarum sicut coaequatur nox cum die) idcirco rugit die noctuque per singulas horas, quaerens excam suam quam perdidit. Neque enim rugit onager nisi quando sibi escam quaerit -- sicut dicit Hiob: Numquid sine causa clamauit onager agrestis, nisi pabulum desiderans. Similiter et apostolus Petrus de diabolo dicit: Aduersarius noster circuit tamquam leo regiens, quaerens quem deuoret.
Similiter et simia figuram habet diaboli: sicut enim simia caput quidem habet, caudam uero non habet; et licet totus turpis sit, tamen posteriora eius satis turpia et horribilia sunt. Sic et diabolus caput quidem habuit, caudam uero non habuit; hoc est initium habuit cum esset angelus in caelis, sed quia hypocrita et dolosus fuit intrinsecus, perdidit caput; nec caudam habet, id est sicut periit ab initio in caelis, ita et in fine totus peribit, sicut dicit praeco ueritatis Paulus: Quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui.

XXV. DE ALIA NATURA ONAGRI ET SIMII
Est alia natura onagri (dixit sapiens) quoniam in regalibus domibus invenitur: in quinta et vigesima Famenoth mensis cognoscunt ab onagro quoniam equitas dierum fit: si autem clamaverit duodecies, cognoscit rex et palatium quoniam equitas diei fiet (ysemaria dixit grece). Et simius, si septies mingat, ysemeria fit.
Onager est diabulus, quoniam nox (hoc est populus ex gentibus) aequalis factus est diei: credentium rophetarum, clamavit onager (diabulus). Et simius, hoc ipsam diabuli personam accepit: habuit autem initium, finem autem non habet (hoc est caudam); in principio autem fuit unus ex archangelis, finis autem eius nec invenitur. Beneque simius, non habens caudam, sine specie enim est; et turpe infimio, non habentem caudam; sicut et diabulus, non habet finem bonum. Bene ergo Phisiologus dixit.

[12.2.30] Simiae Graecum nomen est, id est pressis naribus; unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint et facie foeda, rugis turpiter follicantibus; licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone vocatos urbitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur; sed falsum est. [31] Hi elementorum sagaces nova luna exultant, media et cava tristantur. Fetus, quos amant, ante se gestant; neglecti circa matrem haerent. Horum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent; simia enim cum cauda est, quam quidam cluram vocant. [32] Sphingae villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie ad modum canis; unde et nuncupati. [33] Satyri facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitriches totu paene aspectu a ceteris distant. Sunt enim in facie producta barba et lata cauda.

Simiae Grecum est nomen, id est pressis naribus, unde et simias dicimus quod suppressis naribus sunt, et facie feda, rugis turpiter follicantibus licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone uocatas artitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur. Sed falsum est, in elementorum sagaces, noua luna exultiant media et caua tristantur, fetus quos amant ante se gestant neglecti circa matrem herent. Harum genera quinque sunt, ex quibus circo petici caudas habent. Simia enim cum cauda est, quam quidam cruram uocant. Spinge uellose sunt, comis mamis prominentibus dociles ad feritatis obliuionem. Keno kefali, et ipse similes simiis, sed facie modum canis, unde en nuncupati. Satirici facie ad modum Greca et gesticulatis motibus inquieti. Callitrices toto aspectu pene a ceteris distant, sunt enim in facie producta barba et lata cauda. Simiae autem callidos mente et peccatis fetidos homines significant qui aliquando per conuersionem et penitentiam ad pacificum nostrum deducantur, et eius agunt seruitium, sicut supradictum est, de elefantis et simiis. qui adducebantur ad Salomonem.

Imagines:

Ape (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Simia  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Simia  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Baby Monkeys (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Monkey and the Fox (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Monkey and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Monkey Judge (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Monkey King (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Basilisk (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.