BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Serra

Sources:

IV. SERRA
Est belua in mari quae dicitur serra, pennas habens immanes. Haec, cum uiderit in pelago nauem uelificantem, eleuat pennas suas et contendit uelificare cum naue. Ubi uero currerit contra nauem stadiis triginta uel quadraginta, laborem non sustinens, deficit; et, deponens pennas, ad se attrahit eas; undae uero maris iam lassam reportant eam ad pristinum locum suum in profundum.
Mare autem saeculi huius figuram gerit; naues uero iustorum habent exemplum, qui sine ullo periculo uel naufragio fidei transierunt per medias huius mundi procellas ac tempestates, et mortiferas uicerunt undas, id est huius saeculi contrarias potestates. Serra uero, id est belua illa quae non ualuit uelificare cum nauibus, figuram gerit eorum qui in initiis coeperunt quidem in bonis operibus manere, postea uero non permanentes in eis uicti sunt cupiditate, superbia, ebrietate, luxuria, ac diuersis uitiorum generibus, quae illos tamquam fluctuantes maris undae mergunt usque ad inferos: Qui uero perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit.

IV. DE SERRA MARINA
Bene Physiologus dixit de abstinentibus in omnia, et non in fine permanentibus. Est (inquid) animal in mari quod dicitur serra, alas habens longas. Et si viderit naves navigantes, imitatur eas, et exaltat alas suas, et contendit cum navibus que navigant; et cum fecerit stadia triginta aut quadraginta, aut eo amplius, laborans in se, alas suas colligit, et fluctus eam referunt in veterem suum locum, ubi prius erat.
Mare saeculum dictum est, naves prophetas et apostolos, qui pertransierunt saeculum hoc; et virtutes adversarii, haec autem serra, que non permansit cum navibus transeuntibus, horum sunt similitudines qui ad tempus sunt abstinentes, et cursu bono currentes non permanserunt - incipientes opere bono, non permanserunt in fine, propter cupiditatem et superbiam et turpis lucri gratiam, aut fornicationes aut mechias aut odio: in quibus fluctibus maris (hoc est contrarie virtutes) sunt que eos deducunt in infernum.

[12.6.16] Serra nuncupata, quia serratam cristam habet, et subternatans navem secat.

Imagines:

Serra  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.