BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Serpens, Anguis, Coluber

Legenda:

Proverbia:

Sources:

xxxv - 85 Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terras habere, in qua occultentur. innumera esse genera. [...]
86 unus huic tam pestifero animali sensus vel potius affectus est: coniugia ferme vagantur, nec nisi cum pari vita est. itaque alterutra interempta incredibilis ultionis alteri cura: persequitur interfectorem unumque eum in quantolibet populi agmine notitia quadam infestat, perrumpit omnes difficultates, permeat spatia nec nisi amnibus arcetur aut praeceleri fuga.
87 Non est fateri rerum natura largius mala an remedia genuerit. iam primum hebetes oculos huic malo dedit, eosque non in fronte adversos cernere, sed in temporibus — itaque excitatur saepius auditu quam visu —, deinde internecivum bellum cum ichneumone.

99 anguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit.

XIII. DE SERPENTE
Salvator dicit: estote prudentes sicut serpentes, et mites sicut columbe. Serpens tres naturas habet: prima eius natura hec est: cum senuerit, caligant ei oculi; et si voluerit novus fieri, abstinet et ieiunat quadraginta diebus, donec pellis eius relaxetur a carne sua; et si relaxata fuerit ieiunis pellis eius, vadens querit fissuram angustam in petra, et intrat in fissuram, et contribulat se, et cogit, et deponit pellem veterem, et novus fit. - Et nos, per multam abstinentiam et tribulationem, pro Christo deponemus veterem hominem et indumentum eius. Sed et tu, quere spiritalem petram Christum, et angustam fissuram: Angusta enim est porta, et cum tribulatione via, que ducit ad vitam, et pauci sunt qui introeunt per eam.
Secunda eius natura est: cum venerit aquam bibere ad flumen, non adfert secum venenum quod gestat in capite, sed in fovea sua illud deponit. - Debemus ergo et nos, cum in collectam veneremus, aquam vivam et sempiternam haurier; cum audimus divinum sermonem et celestem in ecclesia, non nobis cum venenum inducamus (hoc est terrestres malasque concupiscentias). Multi enim insipientes non venerunt in illam spiritalem cenam; alii quinque iuga bovum ementes, alii agrum querentes, alii uxorem ducentes. Sicut in evangelio dicit: Reddite ergo omnibus debita, cui timorem timorem, cui honorem honorem, cui tributum tributum, et cetera.
Tertia eius natura est: si viderit hominem nudum, timet eum; si autem viderit eum vestitum, insilit in eum. - Sic et nos spiritaliter intellegimus, quoniam cum primus homo pater noster Adam nudus fuisset in paradyso, non prevaluit serpens insilire in eum; sed quando tunica indutus est (hoc est mortalitatem carnalis corporis peccati), tunc exilivit in eum. Si ergo et tu habes vestem mortalem, hoc est veterem hominem, et vis audire inveterate dierum malorum, exiliet in te serpens; si autem expolies te indumento principum et potestatum seculi huius rector um et spiritus nequitiae in celestibus (sicut apostolus dixit), tunc non potest insilire in te serpens. Bene ergo dixit Physiologus de serpente.
[Quarta quoque natura serpentis: quando venerit homo et voluerit eum occidere, totum corpus tradit ad penam, caput autem suum custodit. Debemus et nos in tempore temptationis totum corpus tradere, caput autem custodire, id est Christum non negantes; sicut fecerunt sancti martyres: Omnis enim caput Christus est.]

[12.4.1] Anguis vocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest; et inde anguis quod angulosus sit et numquam rcctus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum erant habiti semper, unde Persius: Pinge duos angues: pueri, sacer est locus.

[12.4.2] Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, serpens.

[12.4.3] Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quattuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stiliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia ventre et pectore reptant. Quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur.

[12.4.39] Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt; nec percutiunt nisi quando calescunt. [40] Nam quando sunt frigidae, nullum tangunt; unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidae sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem corporis gelidi pestes et natura frigidae; unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur. [41] Inde est quod dum quicumque serpentium veneno percutitur, primum obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem extinguit. Venenum autem dictum, eo quod per venas vadit; infusa enim pestis eius per venas vegetatione corporis aucta discurrit et animam exigit. [42] Vnde non posse venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus (9,614): Noxia serpentium est admixto sanguine pestis. Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quae ignea est, fugit venenum frigidum. In naturalibus bonis, quae nobis et inrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit. [43] Vnde et legitur in Genesi (3,1): 'Serpens autem erat sapientior omnibus pecoribus terrae.' Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Vnde et totum corpus obicit pro capite ferientibus. [44] Anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus; adeo ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. [45] Serpentium humida sunt corpora, adeo ut quaque eunt, viam humore designent. Vestigia serpentium talia sunt ut, cum pedibus carere videantur, costis tamen et squamarum nisibus repant, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squamis enim quasi unguibus, costis quasi cruribus innituntur. [46] Vnde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo conlidatur, debilis reddita cursum habere non possit; quia ubicumque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut deposita vetere tunica senectutem deponere atque in iuventam redire perhibeantur. [47] Tunicae serpentium exuviae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in iuventam redeunt. Dicuntur enim exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur. [48] Pythagoras dicit de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari; quod etiam Ovidius in Metamorphoseorum libris commemorat dicens (15,398): Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro mutari credunt humanas angue medullas. Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere.

Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus sed squamorum minutissimis nisibus repit illa autem que quatuor pedibus nituntur sicut lacerti et staliones non serpentes sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt quia uentre et pectore reptant quorum tot uenena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores, quot colores habentur. Serpens autem diabolum significat ut est illud in Genesi: Serpens erat callidior cunctis animantibus terre aut maliciosos homines atque hereticos de quibus Psalmista ait: Acuerunt linguas suas sicut serpentes uenenum aspidum sub labiis eorum. Pulchre hic malicia hereticorum dolusque describitur. Linguas enim uerba significant quae nequiciae coetibus expolita uulnerare contendunt corda simplitium. Quae merito serpentibus exequantur que sermonibus suis uires euomunt unde surdis aspidibus comparantur, tali enim proposito contendunt, ut pertinatia mentis numquam uelint a ueritate superari. Item in aliam partem serpentis significatio trahitur ut est illud in euangelio: Sicut exaltauit Moyses serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis, ut omnes qui credit in illum non pereat sed habeat uitam aeternam. Ibi enim significat serpens mortem Christi quae saluabit genus humanum quod astutia serpentis antiqui maligna suasione salute a conditore percepta priuaubit.

Imagines:

Snake (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: serpens Snake  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Serpent and the Farmer (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Serpent (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Man and the Snake (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Poor Man and the Snake (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.