BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Scorpio

Proverbia:

Fontes:

[12.5.4] Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus adscribitur, non serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece vocatum quod cauda figat et arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat.

[12.6.17] Scorpio [piscis] dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari.

Scorpio uermis terrenus qui potius uermibus animal armatum a culeo et ex eo Grece uocatum est quod cauda figat arcuato uulnere uenena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. Scorpius diabolum significat uel ministros eius. Vnde est illud dominicum in euangelio: Ecce inquit bdedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et super omnem uirtutem inimici. Nam et alibi dominus in euangelio ait: Quis enim est ex uobis quem si petierit filius suus panem numquid lapidem dabit illi? Aut si piscem petit numquid serpentem dabit illi? Aut si petierit ouum, numquid porriget ei scorpionem? Tria sunt nobis maxime necessaria, id est fides, spes, caritas. Fides ut recte credamus. Spes ut semper cum bona patientia dei prestolemur promissa. Caritas ut sedulo eum diligamus ex toto corde tota mente tota uirtute et proximos nostros sicut nos metipsos. In fide piscis signatur, in spe ouis, in caritate panis. Et e contrario in lapide duritia in serpente infidelitas et in scorpione disperatio exprimitur, in baptismo fides accipitur unde uiuitur in seculo. Spes in ouo quia in ouo nondum pullus uidetur sed hinc speratur. Caritas aut que a totum uincit pani conparat.

Imagines:

Scorpio  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Scorpio  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.