BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Scarabaeus

Proverbia:

Fontes:

[12.5.5] Cantharida vermis terrenus [qui humano corpori statim fuerit applicatus, sui adustione vesicas efficit plenas humore].

[12.8.4] Scabrones vocati a cabo, id est [a] caballo, quod ex eis creentur. Sicut autem scabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex his iterum saepe nascuntur scarabaei; unde et cognominati sunt. [5] Tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes. Buprestis animal est parvum in Italia simillimum scarabaeo, longipedum. Fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen habet, devoratumque tacto felle ita inflammat ut rumpat. [6] Cicindela scarabaeorum genus est; eo quod gradiens vel volans lucet.

Imagines:

Beetle (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.