BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Saura, Lacerta

Legenda:

Sources:

XXXVII. LACERTA
Est uolatile animal quod lacerta dicitur, clarum ut sol. Physiologus dicit de eo quia quando senuerit, utrisque oculis impeditur, ita ut nec solis lumen uideat. Sed suae naturae huiusce modi praestat medicamentum: inquirit parietem attendentem contra orientem, et per foramen exit, et apertis oculis renouatur.
Sic et tu, homo, qui ueteri tunica indutus es, quando oculi tui cordis caligentur, quaere locum intelligibilem orientem uersus; id est, ad solem iustitiae Christum dominum nostrum Iesum te conuerte, cuius nomen oriens dicitur; quatenus oriatur in corde tuo per spiritum sanctum, et lucem misericordiae suae ostendat tibi, qui illuminat omnem hominem in hunc mundum uenientem.

XLIX. DE SAURA ELIACE HOC EST ANGUILLA SOLIS
Est qui vocatur saura eliace, hoc est anguilla solis. Cum senuerit, impeditur duobus oculis suis, et excecatur, non videns solis lumen. Quid faciet? ex bona sua natura inquirit parietem respicientem ad orientem, et intrat in fissuram parietis, videns ad orientem, et oriente sole aperientur ei oculi, et nova efficitur.
Sic et tu, o homo, si ergo veteris hominis indumentum habes, vide ne quando oculi cordis tui impediti fuerint, requiras intellegibilem orientem solem dominum Iesum Christum, cuius nomen vocatur oriens in propheta Hieremia. Et ipse est sol iustitie, sicut apostolus dicit; et aperiet tibi intellegibiles oculos cordis tui, et novum per veteris fiet tibi vestimentum.

[12.4.37] Saura lacertus, qui quando senescit, caecantur oculi eius, et intrat in foramen parietis aspicientis contra Orientem, et orto sole intendit et inluminatur.

Imagines:

Lacerta  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.