BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Salamandra

Sources:

XXX. SALAMANDRA
Est reptile quoddam quod graece dicitur salamandra, latine uero stellio; hoc simile est lacertulae pusillae, colore uario; de quo Salomon dicit: Sicut stellio habitans in domibus regum. Physiologus dicit de eo quoniam si casu undecumque inciderit in caminum ignis uel in fornacem ardentem, aut in quodcumque incendium, statim extinguitur ignis.
Isti sunt iusti et mirabiles omnibus hominibus dei; sicut fuerunt in camino ignis ardentis Ananias, Azarias, et Miseal, et non tetigit eos omnino ignis quos intactos atque incontaminatos exisse de camino ignis, euidenter propheta Daniel declarat. Et Paulus apostolus testatur dicens: Fide omnes sancti extinxerunt uirtutem ignis, obstruxerunt ora leonum. Ita et omnis quicumque ex tota fide sua crediderit in deo et in operibus bonis perseuerauerit, transit gehennam ignis, et non tangit eum flamma; de quo scriptum est in Isaia propheta: Si transieris per ignem, flamma te non comburet.

XLV. DE SAURA ID EST SALAMANDRA
Est mirabile hoc in Danihelo de tribus fratribus: in camino ignis missi sunt, ut et hymnum dicerent deo. Vere non mirum iusti enim fuerunt; et si mortuos suos suscitaverunt, neque magnum iustos montes transferri in mare. Phisiologus dixit de saura que dicitur salamandra, quoniam si introivit in camino ignis vel fornace balnearum, omnis ignis extinguitur; talem naturam habet. Quanto melius, qui secundum iustitiam extinguerunt virtutem ignis, obturaverunt ora leonum.

[12.4.36] Salamandra vocata, quod contra incendia valeat. Cuius inter omnia venenata vis maxima est; cetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint occidit; qui etiam vel si in puteum cadat, vis veneni eius potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium extinguit; vivit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione, et non solum quia non uritur, sed extinguit incendium.

Imagines:

Salamandra  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.