BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Rana, Bufo

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

227 Cyrenis mutae fuere ranae; inlatis e continente vocalibus durat genus earum. mutae sunt etiamnum in Seripho insula; eaedem alio tralatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicandro tradunt.

XLIV. DE RANA
Est rana que dicitur cerseus, hoc est desiccano. Cersea rana per estatem estus non curat; si autem comprehenderit eam pluvia, morietur; alie autem rane aquatice que inter aquas sunt, si viderint radios solis et calefacte fuerint, baptizant se in fonte.
Hoc est generosi abstinentes, desiccano sunt. Non pertinet eis de quibus patienter in abstinentiis laborantes; si autem pluvia eos comprehendat, moriuntur (hoc est seculi cupiditates); aquatice autem rane in eis, quenon sufferunt abstinentiam. Et si ad diem abstinuerint, non baiulantes radium solis intellegibilis, inmittunt se iterum in ea ipsa priora desideria.

[12.6.58] Ranae a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos vocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id, quia in vepribus vivunt, grandiores cunctarum. Aliae calamites vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae; mutae et sine voce sunt. [59] Agredulae ranae parvae in sicco vel agris morantes; unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data.

Ranae est a garrulitate uocate eoquod circa genitales strepunt paludes et sonum uocis importunis clamoribus reddunt. Ranae demones in apocalipsi: Vidi de ore draconis spiritus tres inmundos immodum ranarum sunt autem demoniorum. Ranae heretici qui in ceno uilissimorum sensuum commorantes uana garrulitate latrare non desinunt ut in Exodo.

Imagines:

Fable of Jupiter and the Frogs (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of Jupiter and the Frogs (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Frog and Mouse (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.