BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Porcus, Scrofa, Sus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.1.25] Sus dicta, quod pascua subigat, id est terra subacta escas inquirat. Verres, quod grandes habeat vires. Porcus, quasi spurcus. Ingurgitat enim se caeno, luto inmergit, limo inlinit. Horatius (Epist. 1,2,26): Et amica luto sus.

[12.1.26] Hinc etiam spurcitiam vel spurios nuncupatos. Porcorum pilos setas vocamus, et setas a sue dictas: a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est consuant, pelles.

Sus dicta quod pascua subigat, id est terra subacta escas inquirat. Verres eo quod grandes habet uires. Porcus quasi spurcus, ingurgitat enim se ceno, luto inmergit, limo inlinit. Oratius: Et amica luto sus. Hinc etiam spurciciam uel spurios nuncupamus porcorum. Pilos setas uocamus et setas a suae dictas a quibus et sutores uocantur quod ex setis suant, id est consuant pelles. Sues peccatores significant et inmundos, uel hereticos de quibus in lege precipitur ob hoc quod ungulam findunt et non ruminant ne a fidelibus eorum carnes contingantur. Hi licet utrumque testamentum legis et euangelii suscipiant, sed quia spiritalem cibum non ruminant inmundi sunt. Item sues poenitentes neglegentes, et ad ea que fleuerant reuertentes significant. Sicut Petrus in epistola sua ait: Canis reuersus ad uomitum suum, et sus lota in uolutabro luti. [...] Sus lota in uolutabro luti dum lauatur sordidior redditur. Et qui admissum plangit nec tamen deserit grauiori culpae se subicit, qui et ipsam ueniam contemnit quam flendo impetrare potuit, et quasi inlutosa aqua semetipsum inuoluit, quia dum suis lacrimis uitae munditiam subtrahit, ante dei oculos sordidas ipsas lacrimas facit. Item porci homines inmundi atque luxuriosi in euangelio: Si eicis nos mitte in porcos. Item ibi: Ne mittatis margaritas uestras ante porcos. Porci inmundi spiritus in euangelio: Et misit illum in uillam suam ut pasceret porcos. Porcus quoque similiter inmundos significat et peccatores. De quibus in Psalmo scriptum est: De absconditis tuis adimpletus est, uenter eorum saturati sunt porcina et reliquerunt quae superfuerunt paruulis suis. Iudeos dicit de inmunditus quae a domino abscondita id est noscuntur esse prohibita. Porcina ad polluta respicit, quae inter cetera ueteris testamenti precepta inmunda prenotatur. Transmiserunt autem reliquias peccatorum filiis suis quando clamabant, sanguis huius super nos et super filios nostros. Item sus peccator recte intellegens et luxuriose uiuens. In Salomone circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua. Item sus carnalium cogitationes sordidae ex quibus opera praua uelut decocta procedunt. In Esaia qui comedunt carnem suillam et ius profanum in uasis eorum, id est in cordibus eorum.

Imagines:

Scrofa (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.