BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Piscis

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.6.1] Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. [2] Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Vnde et David ait (Psalm. 104,25): 'Hoc mare magnum et spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus.' [3] Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. AMFI enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris vivunt: ut phocae, corcodilli, hippopotami, hoc est equi fluviales. [4] Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria sive moribus [seu colore, vel figura, aut sexu]. [5] Ex similitudine terrestrium: ut ranae et vituli et leones et nigri meruli et pavi diverso colore, dorso et collo picti, et turdi albo varii, et cetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt. Ex moribus terrestrium: ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. [6] A colore: ut umbrae, quia colore umbrae sunt; et auratae, quia in capite auri colorem habent; et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant. A figura: ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat; ut solea, quod sit instar calciamentorum soleis. A sexu: ut musculus, quod sit ballenae masculus; eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae.

Imagines:

Fish (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Piscis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Pisces  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.