BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Picus

Fontes:

xx - 40 Sunt et parvae aves uncorum unguium, ut pici Martio cognomine insignes et in auspiciis magni. quo in genere arborum cavatores scandentes in subrectum felium modo, illi vero et supini, percussi corticis sono pabulum subesse intellegunt. pullos in cavis educant avium soli. adactos cavernis eorum a pastore cuneos admota quadam ab iis herba elabi creditur vulgo. Trebius auctor est clavum cuneumve adactum quanta libeat vi arbori, in qua nidum habeat, statim exilire cum crepitu arboris, cum insederit [clavo aut cuneo].
41 ipsi principales Lati sunt in auguriis a rege qui nomen huic avi dedit. unum eorum praescitum transire non queo. in capite praetoris urbani Aelii Tuberonis in foro iura pro tribunali reddentis sedit ita placide, ut manu prehenderetur. respondere vates exitium imperio portendi, si dimitteretur, at si exanimaretur, praetori. et ille avem protinus concerpsit nec multo post implevit prodigium.

[12.7.47] Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod eam in auspiciis utebatur. Nam ferunt hanc avem quiddam habere divinum, illo indicio quod in quacumque arbore nidificaverit, clavum, vel quidquid aliud fixum, diu haerere non potest quin statim excidat, ubi ea insederit. Iste est picus Martius; nam alia est pica.

Imagines:

Accipiter  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.