BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Pica

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

98 picae cum diligentius visum ab homine nidum sensere, ova transgerunt alio. hoc in iis avibus, quarum digit non sint accommodati conplectendis transferendisque ovis, miro traditur modo. namque surculo super bina ova inposito ac feruminato alvi glutino, subdita cervice medio, aequa utrimque libra deportant alio.

[12.7.46] Picae quasi poeticae, quod verba in discrimine vocis exprimat, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae inportuna garrulitate sonantes, et si linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur. De qua congrue quidam ait (Mart. 14,76): Pica loquax certa dominum te voce saluto: / si me non videas, esse negabis avem.

Imagines:

Pica  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.