BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Phoenix

Proverbia:

Sources:

ii - 3 Aethiopes atque Indi discolores maxime et inenarrabiles ferunt aves et ante omnes nobilem Arabiae phoenicem, haud scio an fabulose, unum in toto orbe nec visum magno opere. aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa colla, cetero purpureus, caeruleam roseis caudam pinnis distinguentibus, cristis fauces caputque plumeo apice honestante.
4 primus atque diligentissime togatorum de eo prodidit Manilius, senator ille maximis nobilis doctrinis doctore nullo: neminem extitisse qui viderit vescentem, sacrum in Arabia Soli esse, vivere annis DXL, senescentem casiae turisque surculis construere nidum, replere odoribus et superemori. ex ossibus deinde et medullis eius nasci primo ceu vermiculum, inde fieri pullum, principioque iusta funera priori reddere et totum deferre nidum prope Panchaiam in Solis urbem et in ara ibi deponere.
5 cum huius alitis vita magni conversionem anni fieri prodit idem Manilius iterumque significationes tempestatum et siderum easdem reverti, hoc autem circa meridiem incipere quo die signum arietis sol intraverit, et fuisse eius conversionis annum prodente se P. Licinio Cn. Cornelio cos. CCXV. Cornelius Valerianus phoenicem devolavisse in Aegyptum tradit Q. Plautio Sex. Papinio cos. allatus est et in urbem Claudii principis censura anno urbis DCCC et in comitio propositus, quod actis testatum est, sed quem falsum esse nemo dubitaret.

IX. PHOENIX
Est aliud uolatile quod dicitur phoenix; huius figuram gerit dominus noster Iesus Christus, qui dicit in euangelio suo: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam. Propter haec uerba irati sunt Iudaei, et uolebant eum lapidare.
Est ergo auis in Indiae partibus quae dicitur Phoenix; de hac dicit Physiologus quia, expletis quingentis annis uitae suae, intrat in lignis Libani et replet utrasque alas diuersis aromatibus; et quibusdam indiciis significatur hoc sacerdoti ciuitatis Heliopolis, id est mense nono, nisan aut adar, id est sarmath aut famenoth, quod est aut martio aut aprili mense; cum autem hoc significatum fuerit sacerdoti, ingreditur et implet aram de lignis sarmentorum. Cum autem aduenerit uolatile, intrat in ciuitatem Heliopolim, repletum omnibus aromatibus in utrisque alis suis; et statim uidens factam struem sarmentorum super aram, ascendit; et circumuoluens se de aromatibus, ignem ipse sibi incendit et seipsum exurit. Alia autem die ueniens sacerdos, uidens exusta ligna quae composuerat super aram, scrutans inuenit ibi uermiculum modicum suauissimo odore fragramtem. Secundo uero die inuenit iam auiculam figuratam. Rursum tertia die ueniens sacerdos, inuenit eam iam statu suo integram atque perfectam auem phoenicem. Et uale dicens sacerdoti, euolat et pergit ad locum suum pristinum.
Si ergo uolatile hoc potestatem habet seipsum mortificare et rursum semetipsum uiuificare, quemadmodum stulti homines irascuntur in uerobo domini nostri Iesu Christi, qui ut uerus homo et uerus dei filius potestatem habuit ponendi animam suam et iterum sumendi eam. Ergo sicut iam supra diximus, personam accipit saluatoris nostri, qui de caelo descendens utrasque alas suas repleuit suauissimis odoribus, id est noui ac ueteris testamenti sermones, dicens: Non ueni soluere legem, sed adimplere. Et iterum: Sic erit omnis scriba doctus in regno caelorum, qui profert de thesauro suo noua et uetera.

IX. DE PHENICE.
Quoniam dixit salvator in evangelio: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: et Iudei irati sunt in verbo eius. Est enim volatile genus in Indie partibus quod dicitur phenix; que avis per quingentos annos intrat in ligna Libani, et implet duas alas suas aromata. Et significat sacredoti Heliopoleos (civitas hec que Heliopolis nomen habet) in mense novorum, hoc est Adar, quod grece dicitur Farmuti vel Pharmenoth. Sacerdos autem cum significatum ei fuerit, intrat et implet aram lignis sarmenteis; et intrans illa avis in Heliopolim onerata aromatibus, ascendit super aram, et sibi ipsa ignem incendit, et seipsam conburit. In crastinum enim sacredos scrutatur aram, et invenient vermem in cineribus. Secundo autem die invenit aviculam pusillam. Tertio die inveniet aquilam magnam: et evolans, salutat sacerdotem, et vadit in antiquum locum suum.
Si ergo hoc volatile genus hanc talem potestatem habet seipsum sic occidere et seipsum sic suscitare, quomodo stulti homines irascuntur in verbo salvatoris: Potestatem habeo (dicentis) ponendi animam meam, et potestam habeo iterum sumendi eam? Phoenix personam accipit salvatoris: etenim descendens de celestibus locis, duas alas suas boni odoris sui plenas deposuit (hoc est optimos sermones suos): ut et nos, extendentes manus operationes, remittamus ei bonum odorem spiritale in operibus bonis. Bene ergo Phisiologus dicit de phenice.

[12.7.22] Phoenix Arabiae avis, dicta quod colorem phoeniceum habeat, vel quod sit in toto orbe singularis et unica. Nam Arabes singularem 'phoenicem' vocant. Haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgulis, rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cineribus suis resurgit.

Fenix Arabiae auis dicta quod colorem feniceum habeat uel quod sit in toto orbe singularis et unica, nam Arabes singularem fenicem uocant. Haec quingentis annis ultra uiuens, dum se uiderit senuisse, collectis aromatum uirgulis rogum sibi instruit et conuersa ad radium solis alarum plausu uoluntarium sibi incendium nutrit sicque iterum de cineribus suis resurgit. Haec etiam potest significare reesurrecionem iustorum qui aromatibus uirtutum collectis instaurationem prioris uigoris post mortem sibi preparant.

Imagines:

Phoenix (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: phoenix

Phoenix  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Phoenix  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Phoenix  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Phoenix  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.