BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Peridexion

Fontes:

XXXII. ARBOR PEREDIXION
Item aliud dictum est e ipsis columbis: arbor quaedam est in partibus Indiae, quae graece peredixion, latine uero circa dexteram; cuius fructus dulcis est nimis, et ualde suauis. Columbae autem satis delectantur in istius arboris gratia, quoniam de fructu eius reficiuntur, et sub umbra eius requiescunt, et ramis eius proteguntur. Est autem draco crudelis inimicus columbarum; et quantum columbae timent draconem et fugiunt ab eo, tantum ille draco euitat et pertimescit illam arborem, ita ut nec umbrae illius appropinquare ausus sit. Sed dum insidiatur columbis ille draco, ut rapiat aliquam earum, de longe considerat illam arborem; si umbra illius arboris fuerit in parte dextera, se facit ille in parte sinistra; si autem fuerit umbra eius in parte sinistra, ille fugiens in parte dextera se facit. Columbae autem scientes inimicum suum draconem timere illam arborem, et umbram illius et omnino nec leuiter appropiare illi posse, ideo ad illam arborem confugiunt et ibi se commendant, ut saluae esse possint ab insidiis aduersarii earum. Dum ergo in illa arbore fuerint et in ipsa se continuerint, nullo modo postest eas capere draco; si autem inuenerit aliquam ex eis, uel leuiter segregatam ab arbore, uel extra umbram eius, statim eam rapit et deuorat. Et haec quidem refert Physiologus de columbis.
Nos ergo, christiani, scientes arborem (quae est peredixion), circa quam omnia dextera sunt, nihilque in illa sinistrum; dextera autem eius est unigenitus filius dei, sicut ipse dominus ait: De fructu enim arbor cognoscitur. Umbra uero arboris spiritus sanctus est, sicut dicit Gabriel Sanctae Mariae: Spiritus sanctus superueniet in te, et uirtus altissimi obumbrabit tibi. Columbae autem sunt omnes fideles, sicut ait dominus in euangelio: Estote ergo simplices sicut columbae, et astuti sicut serpentes. Estote simplices, ne cuiquam machinemini dolos; et astuti, ne alienis insidiis supplantemini. Attende ergo tibi semper, homo dei, et permane in fide catholica, et ibi te contine, ibi commora, ibi habita, ibi perseuera in una fide patris et filii and spiritus sancti, et in una catholica ecclesia; sicut dicit psalmista: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum; et alibi: Qui habitare facit unanimes in domo. Caue ergo quantum potes ne extra hanc domum foris inuenieris et comprehendat te ille draco serpens antiquus, et deuoret te, sicut Iudam qui, mox ut exiuit foris a domino et fratribus suis apostolis, statim a diabolo deuoratus est et periit.

XIX. DE ARBORE PERIDEXION ET COLUMBIS
Est arbor qui dicitur peridexion, invenitur in India. Fructus autem arboris illius dulcis est totus valde, et suavis. Columbe autem delectantur in fructu arboris illius: habitant autem in ea pascentes fructu eius. Inimicus est autem dracho columbis, timet autem arborem illam et umbram eius, in qua columbe demorantur: et non potest draco adpropiare columbis neque umbre eius. Si enim umbra arboris venerit ad occidentem, fugit draco ad orientem; si iterum venerit umbra eius ad orientem, fugit ad occidentem. Si autem fiet ut columba inveniatur foris arborem aut umbram eius, et invenerit eam draco, occidit eam.
Arborem patrem omnium dicit, umbram autem in filium Christum; sicut dixit Gabrihel ad Mariam: Ne timeas, Maria, spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi. Fructum autem celestem sapientiam dixit, columbam autem in spiritum sanctum dixit; vide ergo, o homo, ne postquam acceperis spiritum sanctum (hoc est spiritalem columbam intellegibilem, de celo descendentem et manentem super te), ne fias foris a deitate, alienus a patre et filio et spiritu sancto, et draco te interimat (hoc est diabulus). Non potest enim draco adpropiare ad arborem, neque ad umbram, neque ad fructum arboris: et tu, si habeas spiritum sanctum, non potest tibi draco adpropinquare (hoc est diabulus). Bene ergo de arbore et fructu et umbra eius diximus.

Imagines:

Peridexion Tree (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Perindens  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.