BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Perdix

Legenda:

Proverbia:

Sources:

100 Perdices spina et frutice sic muniunt receptaculum, ut contra feram abunde vallentur. ovis stragulum molle pulvere contumulant nec in quo loco peperere incubant: ne cui frequentior conversatio suspecta sit, transferunt alio. illae quidem et maritos suos fallunt, quoniam intemperantia libidinis frangunt earum ova, ne incubando detineantur. tunc inter se dimicant mares desiderio feminarum; victum aiunt venerem pati.
101 id quidem et coturnices Trogus et gallinaceos aliquando, perdices vero a domitis feros et novos aut victos iniri promiscue. capiuntur quoque pugnacitate eiusdem libidinis, contra aucupis inlicem exeunte in proelium duce totius gregis. capto eo procedit alter ac subinde singuli. rursus circa conceptum feminae capiuntur contra aucupum feminam exeuntes, ut rixando abigant eam.
102 nec in alio animali par opus libidinis. si contra mares steterint, feminae aura ab iis flante praegnantes fiunt, hiantes autem exerta lingua per id tempus aestuant. concipiunt et supervolantium adflatu, saepe voce tantum audita masculi, adeoque vincit libido etiam fetus caritatem, ut illa furtim et in occulto incubans, cum sensit feminam aucupis accedentem ad marem, recanat revocetque et ultro praebeat se libidini. rabie quidem tanta feruntur, ut in capite aucupantium saepe caecae motu sedeant.
103 si ad nidum is coepit accedere, procurrit ad pedes eius feta, praegravem aut delumbem sese simulans, subitoque in procursu aut brevi aliquo volatu cadit, ut fracta ala aut pedibus, at procurrit iterum iamiam prehensurum effugiens spemque frustrans, donec in diversum abducat a nidis. eadem in pavore, libera ac materna vacans cura, in sulco resupina glaeba se terrae pedibus adprehensa operit. perdicum vita et ad sedecim annos durare existimatur.

XXV. PERDIX
Est uolatile quod dicitur perdix, fraudulentum nimis, sicut dicit sanctus Hieremias propheta de eo: Clamauit perdix et congregauit quae non peperit, faciens sibi diuitias non cum iudicio; in dimidio autem dierum eius relinquent ea, et in nouissimis suis erit stultus. Physiologus dicit stais astutam esse perdicem, quae aliena oua diripiat, hoc est perdicis alterius, et corpore foueat; sed fraudis suae fructum habere non posse, quia cum duxerit pullos alienos, amittit eos; quoniam ubi uocem matris suae audierint, quae oua generauit, statim euolant et conferunt se ad suos parentes naturales; quodam munere adepto atque amore derelicto ille qui incassum in alienos suos fundit labores, et fraudis suae pretio multatur, remanet stultus et solus et inanis.
Huius imitator est diabolus, qui generationes creatoris aeterni rapere contendit; et, si quos insipientes et sensus proprii uigore carentes aliquo modo potuerit congregare, fouet eos illecebris corporalibus; at ubi uox Christi audita fuerit a paruulis, sumentes sibi alas spiritales per fidem, euolant et se Christo commendant, qui statim eos potissimo quodam paterno munere et amore sub umbra alarum suarum ipse suscipit, et matri ecclesiae dat nutriendos.

XXXI. DE PERDICE
Hieremias dixit de perdice quoniam: Clamavit perdix, colligens que non peperit. Perdix aliena ova calefacit laborans et nutriens; si autem creverint pulli, et volare coeperint, unumquemque genus evolans fugit ad parentes proprios, et solam eam dimittunt.
Sic et diabulus capit genus parvulorum; cum autem venerint in mensuram aetatis, veniunt ad Christum et ad ecclesiam, et fiet ille insipiens; hodie, si quis est in malis moribus, crastinum fiet ut sit sobrius; et fugisti diabulum, hoc est perdicem, et venies ad parentes tuos iustos et prophetas et apostolos.

[12.7.63] Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atque inmunda; nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta, ut alteri ova diripiens foveat; sed fraus fructum non habet: denique dum pulli propriae vocem genetricis audierint, naturali quodam instinctu hanc quae fovit relinquunt, et ad eandem quae genuit revertuntur.

Perdix de uoce nomen habet, auis dolosa atque inmunda. Nam masculus in masculum insurgit, et obliuiscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta ut alteri oua diripiens foueat, sed fraus fructum non habet. Denique dum pulli propriae uocem genetricis audierint naturali quodam instinctu hanc quae fouet relinquunt, et ad eandem quae genuit reuertuntur. Perdix ergo significat diabolum, de quo in Hieremia scriptum est: Perdix fouet quae non peperit, facit diuitias suas non cum iudicio, in dimidio dierum suorum derelinquet eas. Sicut et diabolus per principes hereticorum congregauit populos quos non peperit, et deceptorum sibi multitudinem consociauit, quos postea dimisit, et omnium iudicio stultissimus esse comprobatur.

Imagines:

Perdix  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.