BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Pelicanus

Legenda:

Sources:

VI. PELICANUS
Dicit Dauid in psalmo centesimo primo: Similis factus sum pelicano solitudinis. Physiologus dicit de pelicano quoniam amator est filiorum nimis; cum autem genuerit natos et coeperint crescere, percutiunt parentes suos in faciem; parentes autem eorum repercutiunt eos et occidunt. Tertia uero die mater eorum percutiens costam suam aperit latus suum, et incumbit super pullos, et effundit sanguinem suum super corpora filiorum mortuorum; et sic sanguine suo suscitat eos a mortuis.
Ita et dominus noster Iesus Christus per Isaiam prophetam dicit: Filios genui et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Genuit igitur auctor et conditor totius creaturae, omnipotens deus, nos; et cum non essemus, fecit ut essemus; nos uero e contrario percussimus eum in faciem, seruientes in conspectu eius creaturae potius quam creatiori. Idcirco ascendit dominus noster Iesus Christus in altitudinem crucis, et percusso latere eius exiuit sanguis et aqua in salutem nostram et uitam aeternam. Aqua enim est baptismi gratia, sanguis uero eius calix noui et aeterni testamenti; quem accipiens in sanctis manibus suis gratis agens benedixit, et dedit nobis potum in remissionem peccatorum et uitam aeternam.

VI. DE PELICANO

DAVID in psalmo centesimo primo dicit: Similis factus sum pelicano in solitudine. Phisiologus dicit de pelicano quia amator est filiorum nimis; si autem genuerit natos et parvuli increverint, incipiunt percutere parentes suos in faciem; parentes autem colaphizantes eos occident; deinde misericordia moti parentes tribus diebus flent eos, lugentes quos occiderunt; et tertia die mater eorum percutiens costam suam destillat suum sanguinem super eorum corpora mortua (id est pullorum): ipse sanguis suscitat eos de morte.
Sic et dominus noster increpat per Esaiam dicens: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. Genuit nos factor omnis creature: percussimus eum. Quomodo percussimus eum? quoniam servivimus potius creature quam creatori. Ascendens autem in altitudinem crucis, percusserunt impii latus, et aperuerunt eius costam; et exiit sanguis et aqua in vitam eternam - sanguis propter quod dixit: Accipiens calicem gratias egit, aqua autem propter baptismum penitentie, qui dixit: Me derelinquerunt fontem aque vite gratis, et cetera. Bene ergo Phisiologus arguit de pelicano.

[12.7.26] Pelicanus avis Aegyptia habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit; nam Canopos Aegyptus dicitur. Fertur, si verum sit, eam occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde se ipsam vulnerare et aspersione sui sanguinis vivificare filios.

Nam in Psalmo propheta ita dicit: Similis factus sum pellicano in solitudine, factus sum sicut nicticorax in domicilio, uigilaui et factus sum sicut passer unicus in aedificio. Per haec nomina uolucrum ut arbitror diuersa nobis paenitentium genera declarantur. Pellicanus enim auis Egyptia est, ciconiis corporis granditate consimilis, quae naturali macie semper affecta est. Quoniam sicut fisiologi uolunt tenso intestino per uiscera quicquid escarum accepit sine aliua decoctione transmittit. Hinc fit ut adipe proprio nomine farciatur, quia paruissimo ciborum suco reficitur quae non gregatim ut ceterae aues uolant, sed delectatione se solitaria consolatur. Eorum unum genus dicitur esse quod stagnis inhabitat. Aliud sicut dictum est, quod in desertis locis secretisque uersatur. Per hoc igitur auium genus pecherrimae significantur heremitae, qui hominum consortio derelicto, timore domini remota se afflictione discruciant.

Imagines:

Pelicanus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Pelicanus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.