BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Pavo

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xxii - 43 Nunc de secundo genere dicamus, quod in duas dividitur species, oscines et alites. illarum generi cantus oris, his magnitudo differentiam dedit; itaque praecedent et ordine, omnesque reliquas in iis pavonum genus cum forma tum intellectu eius et gloria. gemmantes laudatus expandit colores, adverso maxime sole, quia sic fulgentius radiant. simul umbrae quosdam repercussus ceteris, qui et in opaco clarius micant, conchata quaerit cauda omnesque in acervum contrahit pinnarum quos spectari gaudet oculos.
44 idem cauda annuis vicibus amissa cum foliis arborum, donec renascatur alia cum flore, pudibundus ac maerens quaerit latebram. vivit annis XXV. colores fundere incipit in trimatu. ab auctoribus non gloriosum tantum animal hoc traditur, sed et malivolum, sicut anserem verecundum, quoniam has quoque quidam addiderunt notas in iis, haut probatas mihi.
xxiii - 45 Pavonem cibi gratia Romae primus occidit orator Hortensius aditiali cena sacerdotii. saginare primus instituit circa novissimum piraticum bellum M. Aufidius Lurco exque eo quaestu reditus HS sexagena milia habuit.

[12.7.48] Pavo nomen de sono vocis habet; cuius caro tam dura est ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. De quo quidam sic ait (Mart. 13,70): Miraris, quotiens gemmantes explicat alas, / si potes hunc saevo tradere, dure, coco.

Pauo nomen de sono uocis habet cuius caro tam dura est ut putredinem uix sentiat nec facile coquatur. De quo quidem sic ait: Miraris quotiens geminantes explicat alas si potest hunc saeuo tradere cura coco. Pauo quidem qui Salomoni a longinquis regionibus ductus est et diuersos colores in pennis habet. Significat populum gentilem de longinquis partibus terrae ad Christum uenientem, qui etiam eius gratia multarum uirtutum ornatu resplendet.

Imagines:

Peacock (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Pavo  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Juno and the Peacock (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

The Crane and the Peacock (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Pavo  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.