BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Passer

Legenda:

Sources:

[12.7.68] Passeres sunt minuta volatilia, a parvitate vocata; unde et pusilli parvi.

Passeres sunt uolatilia a paruitate uocata unde et pusilli et parui. De quo in Psalmo scriptum est: Passer inuenit sibi domum. Et alibi: Sicut passer unicus in aedificia. Et in aliam partem in Psalmo: Transmigra in montem sicut passer. Item passeres sancti in Psalterio: Illic passeres nidificabunt. Passer est nimia uelocitate celerrimus qui in siluis habitare non patitur. Sed domum sibi in parietum soraminibus, desideranter exquirit, quamdum inuenerit nimio gaudio laetus exultat quia se diuersarum aduersitatum ulterius patere non credit insidiis. Sic anima iocundatur dum in caelorum regno mansionem suam senserit esse praeparatam. Item passeres illi qui in emundationem leprosi in Leuitico offerri iussi sunt. Sacramentum passionis Christi in quo a sordibus peccatorum mundamur designat. Quod ostendit Paulus dicens: Quicumque in Christo baptizati sumus in morte ipsius baptizati sumus. In hoc enim uiuens passer et lignum caedrinum et coccinum tortum et ysopus tinguitur. Omnia enim haec comprehenduntur in uirtute baptismatis, quod diximus dominicae esse passionis figuram significationemque. Sed uiuens passer quem in unigeniti necessariae diuinitate accepimus, in sanguine etiam hic occisi passseris et aqua tinguitur id est in gratia baptismatis quia non in hominis passione sed dei et hominis baptizamur. Deinde post hoc uiuens passer in agrum ut auolet dimittitur. Ergo inpassibilis diuinitas et inseparabilis erat a carne quae passa est. Vnde et inseparalibis in sanguine baptizatur ut in passibilis uiua in agrum auolat ad latitudinem uidelicet contemplationis emittitur, quo illum dimittente nostro uidelicet intellectu sub huius enim contemplatione tenetur. Est et alia passeris significatio ut supra diximus. Vnde legitur: Transmigra in montem sicut passer. Passerum quoque plura sunt genera. Alii gaudent ad foramina parietum alii ualles roscidas requierunt, nonnulli montes appetunt squalentes, sed nunc de illis dicit, qui ad altissima loca terrarum leuissimo uolatu rapiuntur, ut his merito similes aestimentur. Qui ad nequissimas predicationes leuitate in constantis animi transferuntur. Nam in Psalmo propheta ita dicit: Similis factus sum pellicano in solitudine, factus sum sicut nicticorax in domicilio, uigilaui et factus sum sicut passer unicus in aedificio. [...] Passer est auis parua ut supra diximus sed nimia sagaciate sollicita, quae nec facile laqueis inretitur nec per inluuiem uentris aescarum ambitione decipit. Haec propter infirmitatem suam ne aut ipsa a predatore capiatur, aut foci ei serpentinis deuorent insidiis inter auis unita cautione munita ad domorum fastigia celsa concurrit, ut asus pectis casibus reddatur aliena quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito coparatur, qui diaboli insidias formidans, specialiter ad ecclesiae septa se conferens in eius fastigio uigilans tutissime perseuerat. Vnicum dixit propter caritatem que ex multis unum facit. In edificio propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis.

Imagines:

Passer  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Passer  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.