BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Pardus, Pardalis, Leopardus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.2.10] Pardus secundus post pantherem est, genus varium ac velocissimum et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. [11] Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit; sicut et Plinius in Naturali Historia dicit, leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus et burdo.

Pardus secundus post pantere genus est uarium ac uelocissimum et preceps ad sanguinem saltu anim ad mortem ruit. Pardus autem mistice significat diabolum diuersis uitiis plenissimum uel peccatorem quemlibet maculis scelerum et diuersorum errorum aspersum. Vnde dicit propheta: Ethiops non mutauit pellem et pardus uarietatem suam. Item pardus antichristus malicie uarietate aspersus, ut in Apocalipsi: Et bestia quae ascendebat de mare similis parto. De illis dicit qui in nigritudine peccatorum et uarietate errorum perseuerat. Alibi tamen scriptum est: Habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo cubabit, quod in aduentu Christi conpletum est quando illi qui antea feroces fuerint cum innocentibus uitam dicunt et qui errorum maculis polluti erant penitentiam agentes ad ueritatem fidei conuertuntur. Leopardus ex adulterio leaene et pardi nascunt. Et terciam originem efficit sicut et Plinius in Naturali historia dicit leonem cum pardo aut pardum cum leaena concubere et ex utroque coitu degeneres partus creari ut mulus ex equa et asina.

Imagines:

Pard (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: pardus

Pard  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Pard  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Pard  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Fable of the Fox and the Pard (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Leopardus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.