BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Panthera

Legenda:

Sources:

XXIII. PANTHERA
Est animal quod dicitur panhera, uarium quidem colore, sed speciosum ualde, nimis mansuetum. Physiologus dicit de eo, quoniam inimicum solum draconem habet. Cum ergo comederit et satiauerit se diuersis uenationibus, recondit se in speluncam suam, ponit se, et dormit; post triduum exsurgit a somno, et statim emittit regitum magnum; simul autem cum rugitus exit de ore eius odor suauitatis, ita ut superet omnia aromata. Cum ergo audierint uocem eius omnes bestiae quae prope sunt et quae longe, congregant se omnes et sequuntur suauitatis odorem qui exit de ore eius; solus autem draco, cum audierit uocem eius, timore contrahitur, et fulcit se in terraneis cauernis terrae, ibique non ferens uim suauitatis odoris: in semetipsum contractus obtorpescit, et remanet ibi immoblis at que inanis tamquam mortuus; caetera uero animalia sequuntur pantheram quocumque uadit.
Sic et dominus noster Iesus Christus, uerus panther, omne humanum genus (quod a diaolo captum fuerat et morti tenebatur obnoxium) per incarnationem ad se trahens: Captiuam duxit captiuitatem, sicut dicit Dauid propheta: Ascendens in altum coepisti captiuitatem,accepisti dona in hominibus. Panthera enim omnia capiens interpretatur: sicut dominus deus noster (ut diximus), uidens humanum genus a daemonibus captum et idolis mancipatum atque omnes gentes et populos praedam diaboli effectos, descendens de caelis eripuit nos de potestate diaboli, et sociauit nos bonitati suae; et pietatis paternae filios apportauit, et impleuit illud quod propheta ante praedixerat: Ego (inquit) sicut panthera factus sum Effrem, et sicut leo domui Iudae idolis seruiebat. Ergo tunc uocationem gentium et Iudaeorum significabat.
Et animal uarium est panthera, sicut dictum est per Salomonem de domino Iesu Christo, qui est dei sapientia, spiritus intelligibilis, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, certus, incontaminatus, uerus, suauis, amans bonum, aptus, qui nihil boni uetat fieri, clemens, firmus, stabilis, securus, omnia potens, omnia prospiciens, omnia faciens, mobilior sapientis, et relinqua. Quod autem diuina sapientia Christus sit, testatur doctor ueritatis Paulus dicens: Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus uero stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis atque gentibus Christum dei uirtutem et dei sapientiam.
Et quia speciosum animal est panthera dicit Dauid de Christo: Speciosus forma prae filiis hominum. -- Et quia mansuetum animal est nimis Isaias dicit: Gaude et laetare, filia Sion, praedica filia Hierusalem, quoniam rex tuus uenit tibi mansuetus et saluans. -- Et quia cum manducauerit et satiatus fuerit, statim quiescit et dormit, ita et dominus noster Iesus Christus, postquam satiatus fuit a Iudaeicis illusionibus. -- id est a flagellis, alapis, iniuriis, contumeliis, spinis, sputis -- manibus in cruce suspensus, clauis confixus, felle et aceto potatus, insuper et lancea perforatus: his igitur tot et tantis Iudaeicis muneribus satiatus, Christus obdormiuit et requieuit in sepulchro et descendit in infernum, et religauit illic draconem magnum et inimicum nostrum.
Quod autem die tertio exsurgit a somno illud animal et emittit rugitum magnum et flagrat odor suauitatis ex ore eius, sic et dominus noster Iesus Christus tertia die resurgens a mortuis, sicut dicit psalmista: Excitatus est tamquam dormiens dominus, tamquam potens crapulatus a uino. Et statim exclamauit uoce magna ita ut audiretur in omni terra exiens sonus eius, in fines orbis terrae uerba illius, dicentis: Gaudete etiam et nolite timere, quoniam ego uici mundum; et iterum: Pater sancte, quos dedisti mihi, custodiui; et nemo ex eis periit nisi filius perditionis; et iterum: Uado ad patrem meum et patrem uestrum, et ad deum meum et ad deum uestrum; et iterum: Ueniam ad uos, et non dimittam uos orphanos. Et in fine euangelii ait: Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.
Et sicut de ore pantherae odor suauitatis egreditur, et omnes qui prope sunt et qui longe (id est Iudaei, qui aliquando sensum bestiarum habebant, qui prope erant per legem; et gentes, qui longe erant sine lege), audientes uocem eius, repleti et recreati suauissimo odore mandatorum eius, sequunitur eum, clamantes cum propheta et dicentes: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, domine, super mel et fauum ori meo. De his odoribus mandatorum eius dicit Dauid: Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te deus in aeternum. Et Salomon in Canticis Canticorum dicit de eo: Odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguenta enim Christi quae alia esse possunt, nisi mandata eius, quae sunt super omnia aromata. Sicut enim praesens aromatum species reddit odorem suauitatis, sic et uerba domini, quae de ore eius exeunt, laetificant corda hominum, qui eum audiunt et sequuntur. Unguentum exinanitum nomen tuum, propterea adolescentulae dilexerunt te; et: Attraxerunt te post se; et in odorem unguentorum tuorum currimus; et paulo post: Introduxit me rex in cubiculum suum. Oportet nos quam citius sicut adolescentulas, id est renouatas in baptismo animas, post unguenta mandatorum Christi currere, de terrenis ad caelestia transmigrare, ut nos introducat rex in palatium suum, id est in Hierusalem ciuitatem dei et in montem omnium sanctorum; et cum meruerimus intrare illuc, dicamus: Gloriosa dicta sunt de te, ciuitas dei; sicut audiuimus, ita et uidiumus in ciuitate domini uirtutum. Bene de panthera Physiologus dicit.

Propheta dicit: Factus sum sicut leo domui Iuda, et sicut panthera domui Effraim. Panther hanc naturam habet:omnium animalium amicus est, inimicus autem draconi; omnimodo varius est sicut tunica Ioseph, et speciosus. Etenim dixit David in XLIIII psalmo: Adstitit regina a dextris tuis in vestimento deaurato operta varietate. Panther quietum animal est, et mitissimum nimis. Si autem manducaverit, et satiatus fuerit, ilico dormit in fovea, et tertio die surgit a somno (sic et salvator noster). Panther autem, si surrexerit de somno tertio die, exclamat voce magna, et de voce eius omnis odor bonus aromatum; et qui longe sunt et qui prope, audientes eius vocem, assequuntur bonum odorem vocis eius.
Dominus noster et salvator surgens a mortuis omnibus bonus odor factus est nobis, his qui longe et qui prope, pax; sicut apostolus Paulus dixit: Multifarie sapientie dei, hoc est virginitas, abstinentia, misericordia, fides, caritas, unianimitas, pax, gaudium, longanimitas. Omni amore varia est celestis sapientia dei Christi; bene de panthere dictum est, quoniam inimicus est draconi in aqua. Nihil ergo sine intentione intellectus de volatilibus et animalibus divine scripturae dixerunt; quoniam ait apostulus de satanan: Non enim eius versutias ignoramus, ambulat omni via non bona.

[12.2.8] Panther dictus, sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone, sive quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquid accipit reddit. PAN enim Graece omne dicitur. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis, nigra vel alba distinguatur varietate. [9] Haec semel omnino parturit; cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant: effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non haeret acceptum, sed inritum resilit. Nam Plinius dicit animalia cum acutis unguibus frequentur parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis.

Panter dictus siue quod omnium animalium sit amicus excepto dracone, siue quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquic accipit reddit. Pan enim Grece omne dicitur, bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fuluo circulis nigra uel alba distinguatur uarietate, hec semel omnino parturit cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli, maturisque ad nascendum uiribus pollent. Odiunt temporum moras, itaque oneratam fetibus, uuluam tamquam obstantem partui unguibus lacerant. Effundit illa partum seu potius dimittit dolore cogente, ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non erit acceptum sed in ritum resilit. Nam Plinius dicit animalia cum acutis unguibus frequenter parere non posse uitiantur enim intrinsecus se mouentibus catulis.

Imagines:

Panther (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Pantera  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Panther (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Panther  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.