BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Onocentaurus, Centaurus

Fontes:

XII. SIRENAE ET ONOCENTAURI
Isaias propheta dicit: Sirena et daemonia saltabunt in Babylonia, et herinacii et onocentauri habitabunt in domibus eorum. Unius cuiusque natura Physiologus disseruit: sirenae (inquit) animalia sunt mortifera; quae a capite usque ad umbilicum figuram hominis habent, extrama uero pars usque ad pedes uolatilis habent figuram; et musicum quoddam ac dulcissimum melodiae carmen canunt, ita ut per suauitatem uocis auditus hominum a longe nauigantium mulceant et ad se trahant, ac nimia suauitate modulationiis porlixae aures ac sensus eorum delinientes in somnum uertunt. Tunc deinde, cum uiderint eos grauissimo somno sopitos, inuadunt eos et dilaniant carnes eorum, ac sic persuasionis uocis ignaros et insipientes homines decipiunt et mortificant sibi.
Sic igitur et illi decipiuntur qui deliciis huius saeculi et pompis et theatralibus uoluptatibus delectantur, tragediis ac diuersis musicis melodiis dissoluti, et uelut grauati somno sopiti efficiuntur aduersariorum praeda.
Onocentarum duabus naturis constare Physiologus asserit, id est: superior pars homini similis est, inferioris uero partis membra sunt naturae ualde agrestis. Huic assimilantur uecordes atque bilingues homines informes; dicente apostolo: Habentes autem promissionem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes. Propheta Dauid dicit: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis.

XV, DE SYRENA ET ONOCENTAURIS

SIGNIFICAVERAT ante Esaias propheta dicens: Syrene et onocentauri et demonia et herinacii venient in Babilonia et saltabunt. Unius cuiusque naturam Phisiologus disseruit, dicens de sirenis, quoniam animalia mortifera sunt in mari, clamitantia vocibus aliis; etenim dimidiam partem usque ad umbilicum hominis habent figuram, dimidio autem volatilis. Similiter et onocentauri, a pectore et sursum hominis habet figuram, deorsum autem asini.
Sic et vir duplex corde, indispositus in omnibus viis suis. Ita sunt malorum negotiatorum, et actus anime; in ecclesia quidem colliguntur, absconse autem peccant: Habentes quidem (et apostolus dixit) speciem pietatis, virtutem autem eius denegantes. Et in ecclesia anime quorumdam sicut oves sunt; cum autem dimissi fuerint a collecta, fiunt tamquam pecora: Et assimilabuntur iumentis insensatis. Hi tales sive syrene sive onocentauri figuram ostendunt adversariorum.

12.1.43 interfectis vel morientibus dominis [equi] multi lacrimas fundunt. Solum enim equum propter hominem lacrimare et doloris affectum sentire. Vnde [et] in Centauris equorum et hominum natura permixta est.

Imagines:

Onocentaurus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.