BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Onager

Sources:

xlvi - 108 Hyaenae plurimae gignuntur in Africa, quae et asinorum silvestrium multitudinem fundit. mares in eo genere singuli feminarum gregibus imperitant; timent libidinis aemulos et ideo gravidas custodiunt morsuque natos mares castrant. contra gravidae latebras petunt et parere furto cupiunt gaudentque copia libidinis.

XXI. ONAGER ET SIMIA
Est aliud animal quod dicitur onager. Physiologus dicit de onagro quia uicesimo quinto die mensis famenoth, qui est martius, duodecies in nocte rugit, similiter et in die; et ex hoc cognoscitur quia aequinoctium est diei uel noctis, et numerum horarum a rugitus onagri per singulas cognoscunt horas, semel rugientis.
Onager igitur figuram habet diaboli, quia cum scierit noctes et dies coaequare (hoc est cum uiderit diabolus populum qui ambulat in tenebris et umbra mortis modo conuerti ad dominum uiuum, et coaequari fidei patriarcharum et prophetarum sicut coaequatur nox cum die) idcirco rugit die noctuque per singulas horas, quaerens excam suam quam perdidit. Neque enim rugit onager nisi quando sibi escam quaerit -- sicut dicit Hiob: Numquid sine causa clamauit onager agrestis, nisi pabulum desiderans. Similiter et apostolus Petrus de diabolo dicit: Aduersarius noster circuit tamquam leo regiens, quaerens quem deuoret.
Similiter et simia figuram habet diaboli: sicut enim simia caput quidem habet, caudam uero non habet; et licet totus turpis sit, tamen posteriora eius satis turpia et horribilia sunt. Sic et diabolus caput quidem habuit, caudam uero non habuit; hoc est initium habuit cum esset angelus in caelis, sed quia hypocrita et dolosus fuit intrinsecus, perdidit caput; nec caudam habet, id est sicut periit ab initio in caelis, ita et in fine totus peribit, sicut dicit praeco ueritatis Paulus: Quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui.

XI. DE ONAGRO
In Iob dicitur: Quis est qui dimittit onagrum liberum. Phisiologus dicit de onagro quoniam est gregis primus in eis; et si generaverit greges masculos, pater eorum confringit necessaria eorum, ut non faciant semen.
Patriarche semen carnale querebant creare; apostoli autem spiritale filios carnales obtinuerunt, ut semen caeleste possiderent, sicut dicit: Laetare sterilis quae non paris, et cetera. Vetus testamentum semen annuntiat, novum autem abstinentiam predicat.

XXV. DE ALIA NATURA ONAGRI ET SIMII
Est alia natura onagri (dixit sapiens) quoniam in regalibus domibus invenitur: in quinta et vigesima Famenoth mensis cognoscunt ab onagro quoniam equitas dierum fit: si autem clamaverit duodecies, cognoscit rex et palatium quoniam equitas diei fiet (ysemaria dixit grece). Et simius, si septies mingat, ysemeria fit.
Onager est diabulus, quoniam nox (hoc est populus ex gentibus) aequalis factus est diei: credentium rophetarum, clamavit onager (diabulus). Et simius, hoc ipsam diabuli personam accepit: habuit autem initium, finem autem non habet (hoc est caudam); in principio autem fuit unus ex archangelis, finis autem eius nec invenitur. Beneque simius, non habens caudam, sine specie enim est; et turpe infimio, non habentem caudam; sicut et diabulus, non habet finem bonum. Bene ergo Phisiologus dixit.

[12.1.39] Onager interpretatur asinus ferus. ONON quippe Graeci asinum vocant: AGRION ferum. Hos Africa habet magnos et indomitos et in deserto vagantes. Singuli autem feminarum gregibus praesunt. Nascentibus masculis zelant et testiculos eorum morsu detruncant, quod caventes matres eos in secretis locis occultant.

Onager interpretatur asinus ferus, on quippe g asinum uocant agriam ferum, hos Affrica magnos habet, et indomitos et in deserto uagantes. Singuli autem feminarum gregibus presunt, nascentibus masculis eos zelant et testiculos eorum mursu detruncant, quod cauentes matres eorum in secretis locis occultant. Significat autem onager aut Iudaicum populum aut hominem heremitam. Iudaicum autem populum significat in Psalterio ubi scriptum est: Expectabunt onagri in sitim suam. Cum superius dixerit bestias siluarum aquis decurrentibus esse potatas onagros tantum posuit sitim suam expectare scilicet Iudaeos qui neglexerunt fluenta diuinae pietatis haurire. Onager enim siluester est asinus qui inter reliqua animalia cor dicitur habere pinguissimum, quod geni quantum paciens est domitum tantum seuissimum redditur cum siluis retinentibus efferatur his obstinati Iudei merito comparantur quia ferocia mentis et calosa fatuitate durati sunt, nec saciare cito poculis uitalibus adquiescunt. Nam quod dicit expectabunt illud significat quod frequenter dictum est quia in fine seculi Helia et Enoh uenientibus creditura est multitudo Iudeorum rursus in libro Iob dominus dixisse fertur quis dimisit onagrum liberum et uincula eius quis soluit et cetera; subaudis nisi ego. Onager enim qui in solitudine commoratur eorum uitam significat qui remota a turbis popularibus conuersantur. Liber ergo dimittitur quia calcatis terrenis desideriis ab appetitu onerum temporalium securitate mentis exoneratur, et uincula eius quis soluit subaudis nisi ego. Soluuntur enim unius cuiusque sancti uincula dum diuino adnitorio interna desideriorum carnalium, retinacula disrumpuntur cui dedi habitaculum in solitudine et tabernacula eius in terra salsuginis Nam remoti uiri diem a carnalibus desideriis alieni hoc silentium mentis inhabitant ut turba desideriorum carnalium non primantur. Et tabernacula onagri huius in terra sunt salsuginis, sal sago incendere sitim solet. Et quia sancti uiri quam diu in huius intae tabernaculis degunt ad supernam patriam desiderii sui cottidianis estibus accenduntur. Onager arrogans quique id est amator uanae gloriae ut in Hieremia: Onager assuetus in solitudinem desiderio anime sue traxit uentum amoris sui id est spiritum superbie. Onagri principes Iudeorum ut in Hieremia: Sed et onagri steterunt in rupibus traxerunt uentum quasi diacones. Equi dicti eo quod quando quadrigisum gebantur equabantur paresque forma et similes cursu copulabantur.

Imagines:

Onager (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Onager  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Onager  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.