BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Mustela

Legenda:

Proverbia:

Sources:

XXVI. MUSTELA ET ASPIS
De mustela praecipit lex non manducare, quia immundum animal est. Physiologus dicit quoniam mustela semen masculi per os accipit et sic in utero habet; tempore uero pariendi per aures generat. Sic sunt aliquanti fidelium: libenter quidem accipiunt uerbi diuini semen, sed inobedientes effecti praetermittunt et dissimulant quae audiernunt.
Isti tales non solum mustelae comparantur, sed etiam aspidi surdae, quae obturat aures suas et non audit uocem incantantis. Physiologus dicit quoniam aspis hanc habet naturam ut si, quando aduenerit aliquis homo ad speluncam ubi habitat aspis, et praecantauerit eam omnibus carminibus suis ut exeat de cauernis suis, illa uero, ne audiat uocem incantantis, ponit caput suum ad terram, et unam quidem aurem praemit in terram, alteram uero aurem de cauda sua obturat.
Tales sunt istius mundi homines diuites, qui unam quidem aurem suam deprimunt in terrenis desideriis; aliam uero, posterioribus peccatis suis peccata noua semper addentes, obturant; et ita fit ut non audiant uocem incantantis, hoc est praedicatores. Et hoc quidem solum aspides faciunt, quod aures obturant. Isti uero et oculos excaecant terrenis cupiditatibus et rapinis, ita ut nec auribus audire uelint diunina mandata et seruare, nec oculis attendere in caelum et cogitare de illo qui est super caelum, et facit bonitatem et iustitiam. Hi qui nunc deum per preadicatores et diuninas scripturas audire nolunt, audient eum in die iuidicii, dicentem: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparauit diabolo et angelis eius.

XXXIV. DE MUSTELA
Lex dicit: Non manducabis mustelam, neque ei similem. Mustela hanc naturam hbaet: semen masculi in os accipit, et, pregnans facta, auribus pariet. Si autem per aurem dexteram contigerit ut generit, masculus erit; si vero per sinistram, femina. Mala ergo ex auribus generantur.
Sunt ergo et nunc manducantes spiritalem et celestem panem in ecclesia; cum autem dimissi feruint, proiciunt verbum ex auditibus suis, et fiunt ut dicitur in psalmo LVII: Sicut aspidis surde et obturantis aures suas, que non exaudiet vocem incantantis, et venefici que incantantur a sapiente.

[12.3.3] Mustela dicta, quasi mus longus; nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem. Serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum; alterum enim silvestre est distans magnitudine, quod Graeci IKTIDAS vocant; alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum.

Mustela dicta quasi mus longus nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus ubi nutrit catulos suos transfert mutatque sedem, serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt general mustellarum. Alterum enim siluestrum est distans magnitudine quod Greci ictidas uocant. Alterum in domibus oberrans, falso autem opinantur qui dicunt mustellam ore concipere aure effundere partum. Mustella est furti figura ut in Leuuitico demonstratur. Mustela uero eos per figuram demonstrat qui ingenium naturale subdolo malicie polluunt et totam uitam suam in insidiis et fraudibus ducunt.

Imagines:

Mustela  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.