BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Musca

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.8.11] Musca ex Graeco venit, sicut et mus. Haec, sicut et apes, necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reviviscunt.

Musca ex Greco uenit sicut et mus hae sicut et apes necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reuiuiscunt. Cinomia Grece uocatur idem musca canina. Nam cino Grece canis uocatur. Muscae inmundos spiritus uel peccatores squalores uitiorum sectando significant qui sordibus scelerum oleum misericordiae atque caritatis corrumpunt. Vnd ein Aecclesiaste scriptum est: Muscae morientes exterminant suauitatem unguenti sicque malum mixtus bonis contaminat plurimos quomodo muscae si moriantur in ungento perdunt odorem et saporem illius sic et calliditas sapientiam et prudentiam malitia sordidat. Quarto autem loco Aegyptus muscis percutitur. Musca enim insolens et inquietum animal est in qua quid aliud quam insolentes curae desideriorum carnalium designantur. Aegyptus ergo muscis percutitur, quia eorum corda qui hoc saeculum diligunt desideriorum suorum inquietudinibus feriuntur. Porro lxx interpretes cinomiam, id est caninam muscam posuerunt, per quam canini mores significantur. In quibus humanae mentis uoluntas et libido carnis arguitur. Potest quidem hoc loco significari etiam per muscam caninam forensem hominum eloquentiam qua uelud canes alterutro se lacerant.

Imagines:

The Ant and the Fly (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Musca  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.