BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Mus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

221 Quo in genere multi et hos incolas domuum posuere mures, haut spernendum in ostentis etiam publicis animal. adrosis Lanuvi clipeis argenteis Marsicum portendere bellum, Carboni imperatori apud Clusium fasceis, quibus in calciatu utebatur, exitium. plura eorum genera in Cyrenaica regione, alii lata fronte, alii acuta, alii irenaceorum genere pungentibus pilis.
222 Theophrastus auctor est, in Gyara insula, cum incolas fugaverint, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in ferrariis officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi. venisse murem CC denariis Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt.
223 cum candidi provenere, laetum faciunt ostentum. sauricum occentu dirimi auspicia annales refertos habemus. saurices et ipsos hieme condi auctor est Nigidius, sicut glires.

[12.3.1] Mus pusillum animal. Graecum illi nomen est; quidquid vero ex eo trahit Latinum fit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur; nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio iecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt.

Mus pussillum animal Grecum illi nomen est, quicquid uero ex eo trahit Latinum fuit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur. Nam mus terra unde et humus terra his in pleni lunio iectur crescit sic quedam maritima augentur quae rursus minuent e luna deficiunt. Mistice autem mures significant homines cupiditate terrena hinniantes et predant de aliena substantia subrapientes.

Imagines:

Cat and Mouse (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Weasel and Mice (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

City Mouse and Country Mouse (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Mouse and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Frog and Mouse (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.