BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Mulus, Hinnulus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.1.57] Mulus autem a Graeco tractum vocabulum habet. Graece enim hoc vel quod iugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyro molas. Iudaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ad hoc admissos esse ad asinas: et ipsum istiusmodi repperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur. [58] Industria quippe humana diversum animal in coitu coegit, sicque adulterina commixtione genus aliud repperit; sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procuravit. Nam tales foetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur.

Mulus autem ex Greco tractum uocabulum habet. Grece enim inde uocatur pro iugo pistorum subactus tardas molendo ducet in girum molas. Iudei adserunt quod anam ab nepos Esau equarum greges ab asinis in deserte ipse fecerit primus, ascendi ut mule inde noua contra naturam animalia nascerentur. Onagros ob hoc missos esse ad asinas et ipsum istius modi reperisse concubitum ut uelocis Sirii ex his asini nascerentur. Mulus enim quod oneriferum est animal, significat stultitiae secutores quam Absalon mulo sedens, et seditionem contra patrem leuans, secutus merito interiit. Proinde Psalmista auditores suos conpescit dicens: Nolite fieri sicut aequus et mulus, in quibus non est intellectus.

Imagines:

Mule (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Mulus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.