BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Milvus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

xii - 28 Milui ex eodem accipitrum genere magnitudine differunt. notatum in his, rapacissimam et famelicam semper alitem nihil esculenti rapere umquam e funerum ferculis nec Olympiae ex ara ac ne ferentium quidem manibus nisi lugubri municipiorum inmolantium ostento. iidem videntur artem gubernandi docuisse caudae flexibus, in caelo monstrante natura quod opus esset in profundo. milui et ipsi hibernis mensibus latent, non tamen ante hirundinem abeuntes. traduntur autem et a solstitiis adfici podagra.

[12.7.58] Milvus mollis et viribus et volatu, quasi mollis avis, unde et nuncupatus; rapacissimus tamen et semper domesticis avibus insidiator.

Miluus mollis et uiribus, et uolatu quasi mollis auis unde et nuncupatus rapacissimus tamen et semper domesticis auibus insidiatur. Miluus significat ut puto rapacem uel elatum hominem ut est illud in Psalmo secundum Ebreos: Milui abies domus eius.

Imagines:

Milvus (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Frog, Mouse and Kite (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Milvus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.