BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Lynx

Sources:

137 lyncum umor ita redditus, ubi gignuntur, glaciatur arescitve in gemmas carbunculis similes et igneo colore fulgentes, lyncurium vocatas atque ob id sucino a plerisque ita generari prodito. novere hoc sciuntque lynces et invidentes urinam terra operiunt, eoque celerius solidatur illa.

[12.2.20] Lyncis dictus, quia in luporum genere numeratur; bestia maculis terga distincta ut pardus, sed similis lupo: unde et ille LUKOS, iste lyncis. Huius urinam convertere in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lyncurius appellatur, quod et ipsas lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem harenis, in quantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturae ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius Secundus (cf. N. H. 8,43) extra unum non admittere fetum.

Linx dictus, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis, terga disctincta ut pardus sed similis lupo. Huius urinam conuertere se, in duritiam Persiosi lapidis dicunt, qui ligurus appellatur, quod et ipsas linces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquore arenis, in quantum potuerint contegunt, inuidia quadam naturali ne talis egestio transseat in usum humanum. Linces dicit Plinius Secundum extra unum non admittere ferum. Similiter et ista bestia tipum tenet inuidorum hominum atque dolosorum, qui magis cupiunt nocere qua prodesse et terrenis cupiditatibus intenti, ea quae sibi superflua sunt et ceteris prodesse poteram inutiliter seruant.

Imagines:

Linx  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.