image: lupus
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Lupus

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

[12.2.23] Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi LUKOUS dicunt: LUKOS autem Graece a moribus appellatur, quod rabie rapacitatis quaequae invenerit trucidet. Alii lupos vocatos aiunt quasi leopos, quod quasi leonis, ita sit illi virtus in pedibus; unde et quidquid pede presserit non vivit. [24] Rapax autem bestia et cruoris appetens; de quo rustici aiunt vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Vnde et subito tacenti dicitur: 'Lupus in fabula.' Certe si se praevisum senserit, deponit feritatis audaciam. Lupi toto anno non amplius dies duodecim coeunt; famem diu portant, et post longa ieiunia multum devorant. Lupos Aethiopia mittit cervice iubatos, et tanto varios ut nullum colorem illis abesse dicant.

Lupus Greca diriuatione, in linguam nostram transfertur, lupos enim illi licos dicunt. Licos autem Grece a morsibus appellatur, quod rabie rapacitatis, quaeque inuenerit trucidet. Alii lupos uocatos, aiunt quasi leopos, quod quasi leoni ita sit illi uirtus in pedibus, unde et quicquid presserit pede, non uiuit. Rapax autem bestia, et cruores adpetens, de quo rustici aiunt uocem hominem perdere, si eum lupus prior uiderit. Vnde et subita tacenti dicitur: Lupus in fabula, certe si se preuisum senserit, deponit ferocitatis audatiam. Lupi toto anno, non amplius quam dies duodecim coeunt. Famem diu portant et post longa ieiunia multum deuorant. Lupos Aethiopia mittit ceruice uibatos. Et tantum uarios, ut nullum colorem illis dicant abesse. Lupus ergo raro inuenitur bona significationem habere, sed sepius contrariam. Nam aut diabolum significat, ut est illud in euangelio: Lupus rapit et dispergit oues. Aut hereticos uel dolosos homines, de quibus dominus ait: Adtendit a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Et item: Vidit lupum uenientem, et dimittit oues et fugit. Legitur tamen Iacob patriarcha in benedictione Beniamin filii sui dixisse ita: Beniabin lupus rapax mane comedet predam uespere diuidet spolia. Quibus dictis apostolus Paulus: Designatur de Beniamin stirpe progenitus, qui mane rapuit predam idem in primordus fideles, quos potuit deuastauit. Vespere autem spolia diuisit qui fidelis postmodum factus, sacra eloquia audientibus discretione mirifica dispensauit.

Imagines:

image: lupus

Wolf  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Wolf  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Wolf (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Wolf (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Lycaon  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Lupus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.