BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Locusta

Proverbia:

Fontes:

[12.8.9] Locusta, quod pedibus sit longis veluti asta; unde et eam Graeci tam maritimam quam terrestrem ASTAKON appellant.

Locusta quod pedibus sit longis uelut hasta unde et eam Greci tam maritaniam quam terrestrem astaco appellant. Locusta aliquando populos significat instabiles et uagos ut est illud in euangelio de Iohanne: Esca autem erat locusta et mel siluestrae quia de conuersione populorum ad fidem Christi pastus ei fiebat delectabilis atque suauis. Item in Exodo octaua plaga legitur locusta missa esse in Aegyptum per quod genus plagae putatur a quibusdam dissidentis a se et discordatus humani generis inconstantia confutari. Locusta populus gentium, in Salomone: Locusta regem non habet et egreditur uniuersa per turmas. Item locustae demones ut in Apocalipsis: Et de fumo egressae sunt locustae. Et in libro Iudicum: Cameli eorum ut locustae. Locusta superbia uel mentis uagatio ut in Ioel: Residuum erucae comedet locustae. Alio quoque sensu locustae pro mobilitate leuitatis accipiendae sunt tamquam uagae et salientes animae in saeculi uoluptates. Item per significationem locustae quae plusquam cetera minuta quaeque animantia humanis frugibus nocent linguae adolantium exprimuntur quae terrenorum hominum mentes. Si quando bona aliqua proferre conspiciunt, haec inmoderatius laudando corrumpunt. Fructus quippe Aegyptiorum est opera cenodoxorum quam locustae exterminant dum adolantes linguae ad appetendas laudes transitorias cor operantis inclinant Herbas uero locustae comedunt quando adolatores quique uerba loquaentium fauoribus extollunt. Poma quoque arborum deuorant quando uanis laudibus quorumdam iam quasi fortium opera eneruant.

Imagines:

Locusta  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.