BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Leo

Legenda:

Proverbia:

Sources:

I. LEO
Etenim Iacob, benedicens filium suum Iudam, ait: Catulus leonis Iudas, filius de germine meo, quis suscitabit eum? Physiologus dicit tres res naturales habere leonem. Prima: ambulat in montibus, et si contigerit ut quaeratur a uenatoribus, uenit ei odor uenatoris; et cauda sua cooperit post tergum uestigia sua quocumque ierit, ut non secutus uenator per uestigia eius inueniat cubile eius et capiat eum.
Sic et saluator noster -- spiritalis leo de tribu Iuda, radix Iesse, filius Dauid -- missus a superno patre, cooperuit intelligentibus uestigia deitatis suae, et est factus cum angelis angelus, cum archangelis archangelus, cum thronis thronus, cum potestaibus potestas, donec descenderet in uterum uirginis, et saluaret hoc quod errauerat humanum genus. Et hoc ignorates, eum ascendentem ad patrem, hi qui sursum erant angeli dicebant ad eos qui cum domino ascendebant: Quis est iste rex gloriae? responderunt illi: Dominus uirtutum ipse est rex gloriae.
Secunda natura leonis: Cum dormierit, oculi eius uigilant, aperti enim sunt; sicut in Canticis Canticorum testatur sponsus, dicens: Ego dormio, et cor meum uigilat. Etenim corporaliter dominus meus obdormiens in cruce et sepultus, deitas eius uigilabat: Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel.
Tertia natura: cum leaena peperit catulum, generat eum mortuum, et custodit eum tribus diebus; donec ueniens pater eius die tertia, insufflat in faciem eius et uiuificat eum. Sic omnipotens pater dominum nostrum Iesum Christum filium suum tertia die suscitauit a mortuis, dicente Iacob: Dormitabit tamquam leo, et sicut catulus leonis, quis suscitabit eum?

I. INCIPIMUS LOQUI DE LEONE PRIMUM, REGE OMNIUM BESTIARUM
Iacob, benedicens Iudam filium suum, ait: Catulus leonis Iuda. Phisiologus dixit, qui sermonum horum scripsit naturas, leo tres naturae habet. Prima natura est: cum ambulat olefaciens in monte, venit ei odor venatoris; et de cauda sua cooperit vestigia sua quocumque ierit, ut non sequatur venator vestigia eius, et inveniat cubile ipsius, et capiat eum. - Sic et salvator noster, spirtalis leo de tribu Iuda, radix David missus a consempiterno patre, cooperuit intellegibilia vestigia sua (hoc est deitatem suam) a Iudeis incredulis: cum angelis angelus, cum archangelis archangelus, cum tronis tronus, cum potestate potestas; donec discendens descendisset in uterum virginis, ut salvaret quod perierat genus humanum: Et verbum caro factum est, et habitaret in nobis. Et hoc, ignorantes eum descendentem atque ascendentem, hi qui sursum sunt, dicunt: Quis est iste rex glorie? et angeli deducentes eum responderunt: Dominus virtutum ipse est rex gloriae.
Secunda natura leonis est: cum dormierit, vigilant ei oculi, aperti enim sunt ei; in canticis canticorum testatur sponsus dicens: Ego dormio, cor meum vigilat. - Etenim corporaliter dominus meus dormivit in cruce, deitas vero eius semper in dextera patris vigilat: Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel.
Tertia eius natura est: cum leena genuerit catulum suum, generat eum mortuum; et leena custodit eum tribus diebus; donec veniat pater eius die tertia et, essufflans in faciem eius die tertia, suscitat eum. - Sic omnipotens pater omnium tertia die suscitavit primogenitum omnis creature a mortuis. Bene ergo Iacob dixit: Catulus leonis Iuda, quis suscitavit eum?

[12.2.3] Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim LEON vocatur; et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. Leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Vt autem leaena lea dicatur usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur. [4] E quibus breves et iuba crispa inbelles sunt; longi et coma simplici acres. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore; firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, qno minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. [5] Cum dormierint, vigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. [6] Circa hominem leonum natura est ut nisi laesi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt; captivos obvios repatriare permittunt; hominem non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius (5,1035): Scymnique leonum.

Leonis uocabulum ex Greca origine inflexum est in Latinum. Leo Grece enim leon uocatur et est nomen tiothum qui ex parte corruptum est leena uero totum Grecum est, sic ut et dracena, ut autem leena lea dicatus usurpatum est a poetis. Leo autem Grece, Latine rex interpretatur eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur, e quibus breues et iuba, crispa in belles sunt, longi et coma simplici, ac res animas eorum frons et cauda indicat uirtus eorum, in pectore firmitas, in capite septi, autem natoribus, terram contuentur, quo minus conspectis uenabulis terreantur totarum timent strepitus, se dignes magis, cum dormierint uigilant oculi coambulant cauda suo cooperient uestigia sua ne eos uenator inueniat. Cum genuerint catulu tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur, tunc deinde patris fremitu uel rugitu ueluti treme factus cubilis locus suscitare dicitur, catulum dormientem. Circa hominem leonis natura miris est ut nisi lesi nequeant irasci, pater enim eorum misericordi exemplis assiduis, per stratis enim parcunt, captiuos obuios, patriam redire permittunt hominem, non nisi in magna fame interimunt. Leo enim qui rex est bestiarum per fortitudinem typum tenet Christi, qui est rex regum et dominus dominantium, de quo scriptum est in Apocalipsi: Ecce uicit leo de tribu Iuda radix Dauid aperire librum et soluere uii signacula eius. Vnde et Iacob patriarcha dixit in benediccione Iude filii sui: Catulus leonis Iuda ad predicta fili mi ascendisti, quoniam Christus nascendo paruulus factus est, et in crucem ascenderis captiuos populos, de potestate diaboli redemit. Qui bene catulo dormienti tribus diebus, et tribus noctibus conparatur, qui triduo in sepulchro iacens somnium mortis impleuit, Et ipsa morte mortis imperium uicit, de quo in Genesi scriptum est: Quasi catulus leonis quis suscitabit eum. Leones prepositi ecclesie intelleguntur. Vnde in templo domini leones cum bubi ex aere in basibus templi fieri precipiunt. Item leo prefiguram sanctorum doctorum in pauidum coetum significat quorum rugitus, hoc est predicationis uox terret aduersarios. Vnde scriptum est: Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pauebit occursum. Et in Amos: Leo rugiet, quis non timebit? Dominus locutus est, quis non prophetauit? Item leo in contrariam partem ponitur, quando se uitia eius demonstratur, ut est illud Petri apostoli: Vigilate inquit et orate quia aduersarius uester diabolus tamquam leo rugiens, circuit querens quem deuoret. Rursum in Iob scriptum est: Rugitus leonis, et uox leenae, et dentes, catulorum leonum contritu sunt. Leenae autem nomine aliquando sancta aeclesia, aliaquando Babilonia designatur. Pro eo enim quod contra aduersarios, audax est, leena ecclesia dicitur. Sicut eiusdem beati Iob uocibus adprobatur, quod derelictam ab ecclesia Iudeam indicans ait: Non calcauerunt eam filii institutorum nec pertransibit per eum leena. Leena ecclesia; in Iob: Numquid capies leenae predam aut animas catulorum eius implebis. Catuli leenae, apostoli ubi et supra. Aliquando leene nomine huius mundi ciuitas idem Babilonia exprimunt. Quae contra uitam innocentium inmanitate crudelitatis effrenatur, quae antiquo hosti quasi seuissimo leoni sonata. Peruerse persuasionis eius semina concipit, et reprobos ex se filios ad similitudinem illius, quasi crudeles catulos gignit. Catuli autem leonum sunt, quilibet reprobi, ad iniquam uitam malignorum spirituum errore generati. Qui et simul omnes uniuersam mundi ciuitatem quam prediximus Babiloniam fatiunt et tamen idem singuli Babiloniae filii, quasi non leenae plene catuli uocantur. Sic enim Sion tota ecclesia dicitur, filii autem Sion sanctorum singuli quique memorantur. Ita et filii Babilonis, singuli quique reproborum. Et eadem Babilonia simul omnes reprobi uocantur. Leo diabolus ob fortitudinem et crudelitatem, ut in Psalmo: Ne quando rapiat ut leo animam meam. Et alibi: Sedet insidiis cum diuitibus in occultis sicut leo in cubili suo. Leones sunt potestates huius seculi, ut in Hieremia: Grex dispersus populus meus, leones eiecerunt eos. Catuli leonum demones siue praui homines, ut in Psalmo: In medio catulorum leonum dormiui conturbatus. Et alibi: Catuli leonum rugientes ut rapiant et quaerant a deo escam sibi. Cubile leonum presens mundus, uel quod libet regnum huius mundi. Vt in Naum: Vbi est cubile leonum, et pascua catulorum leonum. Item cubile leonum corda reproborum ut in Psalmo: Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis se collocabunt.

Imagines:

Lion (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Lion  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Man and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Androcles and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Donkey and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Goat and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Lion's Share (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Fable of the Mouse and the Lion (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Lion (Syrian ms. of Kalila wa Dimna, circa 1200)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Lion (Syrian ms. of Kalila wa Dimna, circa 1200)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Lion  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Lion  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Lion  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Lion  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.