BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Ibis

Fontes:

Book 8 - xli - 97 Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est.

Book 10 - xl - 75 invocant et Aegyptii ibis suas contra serpentium adventum, et Elei Myacoren deum muscarum multitudine pestilentiam adferente, quae protinus intereunt quam litatum est ei deo.
87 ibis circa Pelusium tantum nigra est, ceteris omnibus locis candida.

XIV. IBIS
Est uolatile quod dicitur ibis; hoc secundum legem immundum est prae omnibus uolatuilibus, quoniam morticinis cadaueribus semper uescitur et iuxta littora maris, uel fluminum, uel stagnorum, die noctuque ambulat, quaerens aut mortuos pisciculos aut aliquod cadauer, quod ab aqua iam putridum uel marcidum eiectum fuerit foras. Nam in aquam ingredi timet, quia natare nescit; nec dat operam ut discat, dum mortuis cadaueribus delectatur. Ideo non potest in altitudinem aquae ingredi, ubi mundi pisciculi demorantur, ut inde sibi capiat cibu; sed semper foris oberrans circuit, refugiens puriores et altissimas aquas, unde possit mundus uiuere.
Tu igitur, christiane homo, qui ex aqua et spiritu sancto iam renatus es, ingredere ad intelligibiles et spiritales aquas, id est in altitudinem ministrorum Christi; et inde sume tibi spiritales et mundissimos cibos, quos enumerat apostolus, dicens: Fructus autem spiritus est caritas gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Quod si nolueris in altioribus aquis ingredi, et de ipsis spiritales escas tibi capere et sumere; sed circumiens de foris et oberrans mortuis et fetidissimis cadaueribus saginaris. De quibus dicit apostolus: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt immunditia, adulteria, fornicatio, impudicitia, luxuria, idolatria, ebrietas, auaritia, cupiditas: haec sunt carnales et mortiferae escae, quibus infelices animae nutriuntur ad poenam.
Disce igitur natare super: Hoc mare magnum et spatiosum manibus; sunt illic reptilia quorum non est numerus. Nec aliter ea superabis, nisi per signum crucis; et cum oras, extende manus tuas ad caelos, quia uirtus crucis semper defendit orantes et dicentes: Signatum est super nos lumen uultus tui, domine. Nam et sol ipse, nisi extenderit radios suos, non lucet; luna si non exierit cornua sua, non lucet; uolucres nisi expanderint alas suas, uolare non possunt; naues nisi leuauerint uela sua, uento flante non mouebuntur. Denique dum Moyses eleuaret manus suas, superabat Israel, cum remitteret manus suas conualescabat Amalech.
Sic igitur omnes sancti in hoc figurantur; tamquam aues pertranseuntes, perueniunt ad regna caelorum, uelut quietissimum portum; nescientes autem spritialiter natare, sed terrenis ac mortalibus operibus uacantes, exclusi sunt a regno caelorum, mortui cum mortuis pereunt; sicut dicit dominus in euangelio suo: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Conuenienter igitur Physiologus dicit.

XVII. DE HIBICE.
Est animal quod dicitur hibicis; inmundum quidem est, secundum legem, pre omnibus volatilibus. Natare nescit, sed secundum litorem fluminum vel stagnorum depascit: non potest natare in altitudinem, sed ubi inmundi pisciculi demorantur; inveniturque foris ab altissimis locis.
Disce nunc spiritaliter natare, ut venias in intellegibile et spiritalem altum flumen, et ad altitudinem sapientie virtutis dei. Si vis ascendere in altitudinem, et mysteria domini Ihesu Christi discere, disce spiritaliter natare. Nisi enim duas manus extenderis et feceris typum crucis, non poteris pertransire mare; et nisi tu volueris pertransire seculum ad deum per typum crucis, omnia scandala non vitabis; nescient enim natare neque orare scientes, foris depascuntur ab ecclesia. Foris autem a fide sunt fornicationes, moechiae, detractationes, cupiditates. Radix enim omnium malorum est cupiditas: etenim typus crucis super omnem creaturam est.
Et sol, nisi extenderit radios suos, non poterit fulgere. Et luna, si non extenderit sua dua cornua, non lucebit. Nam et volatilia celi, nisi extenderint alas suas, non poterint volare. Navis quoque, nisi extensum fuerit velum eius cum velificat, ventis flantibus non movetur ad navigandum. Sicut et Moyses, extendens manus suas, interfecit Amalech; Danihel, cum oraret, leones evasit; Ionas in ventre coeti similiter orando servatur; Thecla in ignem missa est, et in foveis bestiarum, et typus eam salvavit crucis. Et Susanna a presbiteris liberatur, Iudit sic occidit Olofernem dextera forti, Hester Aman, et tres pueri in camino ignis: tali custoditi sunt signo, et alia multi sancti peiora omnium passi sunt genera tormentorum. Bene ergo Phisiologus de hibice dixit.

[12.7.33] Ibis avis Nili fluminis, quae semetipsam purgat, rostro in anum aquam fundens. Haec serpentium ova vescitur, gratissimam ex eis escam nidis suis deportans.

Imagines:

Ibis (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Ibis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Ibis (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Ibis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Ibis  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.