BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Ibex

Legenda:

Fontes:

214 caprae tamen in plurimas similitudines transfigurantur. sunt caprae, sunt rupicaprae, sunt ibices pernicitatis mirandae, quamquam onerato capite vastis cornibus gladiorum ceu vaginis. in haec se librat, ut tormento aliquo rotatus, in petras potissimum, e monte aliquo in alium transilire quaerens, atque recussu pernicius quo libuit exultat.

[12.1.16] Idem autem et capreae: idem ibices, quasi avices, eo quod ad instar avium ardua et excelsa teneant et in sublime inhabitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant.

[12.1.17] Vnde et meridiana pars ibices aves vocant, qui Nili fluentis inhabitant. Haec itaque animalia, ut diximus, in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes in suis [se] cornibus inlaesa suscipiunt.

Imagines:

Ibex (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Ibex  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Ibex  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.