BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Hydrus, Ichneumon

Proverbia:

Fontes:

87 [...] deinde internecivum bellum cum ichneumone.
xxxvi - 88 notum est animal hac gloria maxime, in eadem natum Aegypto. mergit se limo saepius siccatque sole, mox ubi pluribus eodem modo se coriis loricavit, in dimicationem pergit. in ea caudam attollens ictus inritos aversus excipit, donec obliquo capite speculatus invadat in fauces. nec hoc contentus aliud haud mitius debellat animal.

xxxvii - 89 Crocodilum habet Nilus [...]
90 hunc saturum cibo piscium et semper esculento ore in litore somno datum parva avis, quae trochilos ibi vocatur, rex avium in Italia, invitat ad hiandum pabuli sui gratia, os primum eius adsultim repurgans, mox dentes et intus fauces quoque ad hanc scabendi dulcedinem quam maxime hiantes, in qua voluptate somno pressum conspicatus ichneumon, per easdem fauces ut telum aliquod inmissus, erodit alvum.

XIX. HYDRUS
Aliud animal est Nilo flumine, quod dicitur hydrus. Physiologus dicit de eo quoniam satis hoc animal inimicum est crocodilo. Et hanc habet naturam et consuetudinem: cum uiderit crocodilum in littore fluminis dormientem aperto ore, uadit et inuoluit se in limum luti, quod possit facilius illabi in faucibus eius, et ueniens insilit in ore eius; crocodilus igitur desubitatus, uiuum transglutit eum; ille autem dilanians omnis uiscera eius exit uiuus de uisceribus crocodili iam mortui ac disruptis omnibus interraneis eius.
Sic ergo mors et infernus figuram habent crocodili, qui inimicus est domini saluatoris nostri; ideoque dominus noster Iesus Christus, assumens terrenam carnem nostram, descendit ad infernum et, disrumpens omnia uiscera eius, eduxit omnes qui ab eo deuorati detinebantur in morte; sicut testatur euangelista: Et monumenta aperta sunt, et resurrexerunt multa corpora sanctorum. Mortificauit igitur ipsam mortem; et ipse uiuens resurrexit a mortuis et insultat illi, per prophetam dicens: O mors, ero mors tua; morsus tuus ero, inferne. E alibi: Absorta est mors in uictoria Christi; ubi est, mors, contritio tua; ubi est, mors, aculeus tuus?

XXXVIII. DE NILUO
Est animal quod dicitur niluus, hoc est in flumine, figuram habens canis. Inimicus autem est corcodrilli; si autem viderit corcodrillum dormientem, et apertum os eius, vadit niluus et unguit se totum luto; et cum prsecaverit lutum, insilit in ore corcodrilli, et omnia intestina eius et viscera eicit.
Sic est inintellegibilis infernus, rapiens omnem animam et mortificans: celestis autem noster salvator, accipiens terrenum corpus, descendit in infernum, donec raperet educens eos qui antea mortui erant, secundum sanctas promissiones, et ut solveretur fortitudo et aculeus mortis.

XXXIX. DE ECHINEMON
Est animal quod dicitur echinemon, inimicum autem draconi. Si autem invenerit draconem, vadit contra eum et unguit se luto, et cooperiet nares suas de cauda sua, celans et inflans se, et sic astat contra draconem, donec eum interimat.
Sic et salvator noster, accipiens ex terreni corporis substantiam, hoc est corpus quod accepit ex Maria, stetit donec occideret intellegibilem draconem Pharaonem, qui sedet super flumina Egypti, hoc est diabulum.

[12.2.36] Enhydros bestiola ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem corcodilum, volutat se in luto primum, et intrat per os eius in ventrem, et carpens omnia intranea eius, sic moritur.

[12.2.37] Ichneumon Graece vocatus, eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa produntur. De quo Dracontius ait (Laud. 1,515): Praecidit suillus vim cuiuscumque veneni. Suillus autem a saetis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur; qui, cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem; ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur.

Imagines:

Hydrus (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: hydrus

Hydrus  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Hydrus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Hydros  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Hydrus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.