BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Hyaena

Fontes:

xliv - 105 Hyaenis utramque esse naturam et alternis annis mares, alternis feminas fieri, parere sine mare vulgus credit, Aristoteles negat. collum ut iuba in continuitatem spinae porrigitur flectique nisi circumactu totius corporis non quit.
106 multa praeterea mira traduntur, sed maxime sermonem humanum inter pastorum stabula adsimulare nomenque alicuius addiscere, quem evocatum foris laceret, item vomitionem hominis imitari ad sollicitandos canes quos invadat. ab uno animali sepulcra erui inquisitione corporum. feminam raro capi. oculis mille esse varietates colorumque mutationes. praeterea umbrae eius contactu canes obmutescere, et quibusdam magicis artibus omne animal, quod ter lustraverit, in vestigio haerere.

XVIII. HYAENA
Est animal quod graece dicitur hyaena, latine uero belua, de qua lex dicit: Non manducabis hyaenam, neque quod simile est illi, quoniam immundum est. De qua etiam per Hieremiam prophetam dictum est: Spelunca hyaenae hereditas mea facta est. Physiologus dicit de ea quoniam duas naturas habet hyaena, aliquando quidem masculus est, aliquando autem femina, et ideo immundum animal est.
Cui similes aestimati sunt filii Israel, quoniam ab initio quidem seruierunt deo uiuo, postea uero deliciis et luxuriae dediti idola coluerunt. Propter hoc propheta immundo animali comparauit synagogam. Sed et quicumque inter nos, circa uoluptatem et auaritiam studium habentes, secundum apostolum: Radix est omnium malorum idolorum seruitus, huic ipsae immundae beluae comparantur, cum nec uiri nec feminae sunt, id est nec fideles nec perfidi, sed sunt sine dubio. De quibus ait Salomon: Uir duplex animo, inconstans est in omnibus uiis suis. Et saluator in euangelio dicit ad eos: Non potestis duobus dominis seruire, id est deo et Mammonae.

XXXVII. DE YENA HOC EST BELUA
Lex dixit: Non manducabis beluam neque similem ei. Est arenotelicon, hoc est masculo-femina; aliquoando autem masculus fiet, aliquando vero femina; inmundum tamen est animal propter quod duas naturas habet; et ideo et Hieremias dixit: Numquid spelunca belua hereditas mea mihi.
Sic et omnis vir duplex animo belue comparatur: ad signum colligentis ergo aliquam masculorum habent exinde, hoc est animum; cum autem dimissa fuerit collecta, muliebrem naturam accipiunt. Bene dixit Phisiologus.

[16.15.25] Hyaenia lapis in oculis hyaenae bestiae invenitur; qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt. Sed et corallius tempestati et grandini resistere fertur.

Imagines:

Hyena (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Yena  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

Iena  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.