|
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda |
Pliny's Natural History: Book 8
98 chelidoniam visui saluberrimam hirundines monstravere vexatis pullorum oculis illa medentes.
Pliny's Natural History: Book 10
xxxiv - 70 Abeunt et hirundines hibernis mensibus, sola carne vescens avis ex iis quae aduncos ungues non habent. sed in vicina abeunt apricos secutae montium recessus, inventaeque iam sunt ibi nudae atque deplumes. Thebarum tecta subire negantur, quoniam urbs illa saepius capta sit, nec Bizyes in Threcia propter scelera Terei.
71 Caecina Volaterranus equestris ordinis, quadrigarum dominus, conprehensas in urbem secum auferens victoriae nuntias amicis mittebat in eundem nidum remeantes inlito victoriae colore. tradit et Fabius Pictor in annalibus suis, cum obsideretur praesidium Romanum a Ligustinis, hirundinem a pullis ad se adlatam, ut lino ad pedem eius adligato nodis significaret, quoto die adveniente auxilio eruptio fieri deberet.
73 volucrum soli hirundini flexuosi volatus velox celeritas, quibus ex causis neque rapinae ceterarum alitum obnoxia est. eadem sola avium non nisi in volatu pascitur.
[...]
xlix - 92 Halcyonum nidi figura reliquarum quoque sollertiae admonet, neque alia parte ingenia avium magis admiranda sunt. hirundines luto construunt, stramento roborant. si quando inopia est luti, madefactis multa aqua pinnis pulverem spargunt; ipsum vero nidum mollibus plumis floccisque consternunt tepefaciendis ovis, simul ne durus sit infantibus pullis. in fetu summa aequitate alternant cibum. notabili munditia egerunt excrementa pullorum adultioresque circumagi docent et foris saturitatem emittere.
93 alterum est hirundinum genus rusticarum et agrestium, quae raro in domibus diversos figura, sed eadem materia confingunt nidos, totos supinos, faucibus porrectis in angustum, utero capaci, mirum qua peritia et occultandis habiles pullis et substernendis mollis.
94 in Aegypti Heracleotico ostio molem continuatione nidorum evaganti Nilo inexpugnabilem opponunt stadii fere unius spatio, quod humano opere perfici non posset. in eadem Aegypto iuxta oppidum Copton insula est sacra Isidi, quam ne laceret amnis idem, muniunt opere, incipientibus vernis diebus palea et stramento rostrum eius firmantes, continuatis per triduum noctibus tanto labore, ut multas in opere emori constet; eaque militia illis cum anno redit semper.
95 tertium est earum genus: excavant ripas atque ita internidificant. — (Harum pulli ad cinerem ambusti mortifero faucium malo multisque aliis morbis humani corporis medentur) — non faciunt hae nidos migrantque multis diebus ante, si futurum est, ut auctus amnis attingat.
| © The segmented texts, annotations and audio
files at BestLatin.net are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images. |