image: halcyon
BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Hirundo

Legenda:

Proverbia:

Fontes:

XLII. DE HYRUNDINE
Ezechias rex dixit in Esaia propheta: Sicut hyrundo, ita clamabo, et sicut columba, sic meditabor. Et in Hieremia dicitur: Turtur et hyrundo et cyconia custodierunt tempus introitus sui. De hyrundine locutus est Phisiologus quoniam semel generat, et iam non.
Et salvator meus natus est semel in utero; baiulatus est semel, crucifixus est semel, et surrexit a mortuis semel: Unus deus, una fides, unum baptisma.

[12.7.70] Erundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas et edat; garrula avis, per tortuosos orbes et flexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima; habens etiam quiddam praescium, quod lapsura deserat nec appetat culmina. A diris quoque avibus non inpetitur, nec umquam praeda est. Maria transvolat, ibique hieme commoratur.

Hirundo dicta quod cibos non sumet residens, sed in aere capiat escas et edat. Garrula auis et per tortuosos orbes et flexuosos circuitus peruolans, et innidis construendis educantisque fetibus sollertissima haberis etiam quiddam praetium quod lapsura deserat nec appetat culmina. Aliis quoque aubius non inpetitur nec umquam preda est, maria transuolat ibique hieme commoratur. Hirundo autem paenitentium a peccatis suis typum tenet quae stridore uocis ploratum magis quam melodiam sonat et pro cantu gemitus edere solet sicut et columba. Vnde Ezechias in oratione sua ait: Sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba.

Imagines:

image: halcyon

Swallow (Steinhowel's Aesop)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

Swallow  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.