BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Hippopotamus

Sources:

xxxix - 95 Maior altitudine in eodem Nilo belva hippopotamius editur, ungulis binis quales bubus, dorso equi et iuba et hinnitu, rostro resimo, cauda et dentibus aprorum aduncis, sed minus noxiis, tergoris ad scuta galeasque inpenetrabilis, praeterquam si umore madeant. depascitur segetes destinatione ante, ut ferunt, determinatas in diem et ex agro ferentibus vestigiis, ne quae revertenti insidiae comparentur.
xl - 96 Primus eum et quinque crocodilos Romae aedilitatis suae ludis M. Scaurus temporario euripo ostendit. hippopotamius in quadam medendi parte etiam magister exstitit. adsidua namque satietate obesus exit in litus recenti harundinum caesura speculatum atque, ubi acutissimam vidit stirpem, inprimens corpus venam quandam in crure vulnerat atque ita profluvio sanguinis morbidum alias corpus exonerat et plagam limo rursus obducit.

[12.6.21] Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa. Die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur: et hunc Nilus gignit.

Imagines:

Hippopotamus  (National Library of the Netherlands)

[click on the thumbnail to browse the manuscript]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.