BESTIARIA LATINA BLOG - Latin Via Fables - Zoo - Legenda
 


Halcyon

Proverbia:

Fontes:

xlvii - 89 Eo maxime sunt insignes halcyones. dies earum partus maria quique navigant novere. ipsa avis paulo amplior passere, colore cyanea et parte inferiore tantum purpurea, candidis admixta pinnis collo, gracili ac procero rostro. alterum genus earum magnitudine distinguitur et cantu: minores in harundinetis canunt.
90 halcyonem videre rarissimum est nec nisi vergiliarum occasu et circa solstitia brumamve, nave aliquando circumvolata statim in latebras abeuntem. fetificant bruma, qui dies halcyonides vocantur, placido mari per eos et navigabili, Siculo maxime. faciunt autem VII ante brumam diebus nidos et totidem sequentibus pariunt.
91 nidi earum admirationem habent pilae figura paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium spongearum similitudine. ferro intercidi non queunt, franguntur ictu valido, ut spuma arida maris. nec unde confingantur invenitur; putant ex spinis aculeatis, piscibus enim vivunt. subeunt et in amnes. pariunt ova quina.

[12.7.25] Alcyon pelagi volucris dicta, quasi ales oceanea, eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit pullosque educit: qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus ventis continua septem dierum tranquillitate mitescere, et eius fetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere.

Imagines:

Kingfisher (The Medieval Bestiary: Animals in the Middle Ages)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

image: halcyon

Halcyon  (Aberdeen Bestiary)

[click on the thumbnail to see a full-sized view]

 

 


© The segmented texts, annotations and audio files at BestLatin.net
are copyrighted by Laura Gibbs, 2007. No copyright is claimed for any images.